Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE PARTIBUS ORATIONIS.
| 1 | CAR. Etiam ex his omnibus causae adiacentibus circumstantiis repertis, quid tunc quaerendum est, magister? - ALB. Quid, nisi singulae totius causae partes. |
| 2 | CAR. Quae et quot illae sint, audire desidero. |
| 3 | - ALB. Sex [enim] sunt partes, per quas ab oratore ordinanda est oratio. |
| 4 | Causae exordium, narratio, confirmatio, partitio, reprehensio, conclusio. |
| 5 | CAR. Quid est exordium? - ALB. Oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem CAR. Quomodo [hoc] efficitur? - ALB. Primo, ut benevolum, attentum, docilem efficias auditorem. |
| 6 | CAR. Ut mihi videtur, hoc summe curandum est, ut benevolus, attentus, docilis efficiatur auditor. |
| 7 | Sed quonam modo hoc [idem] effici possit, velim scire. |
| 8 | - ALB. Quatuor ex locis benevolentia comparatur. |
| 9 | A nostra, ab adversariorum, a iudicum persona, a causa. |
| 10 | A nostra: si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus; si crimina illata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus; si quae incommoda acciderint, aut quae instent difficultates proferemus; si prece et obsecratione humili et supplici utemur. |
| 11 | Ab adversariorum autem persona: si eos aut in odium, aut in invidiam, aut in contemptum adducemus. In odium adducemus [Mss., adducentur], si quid eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum proferetur; in invidiam, si vis eorum, potentia, pecuniae, divitiae, cognatio proferentur; atque eorum usus arrogans, et intolerabilis; et quod his rebus magis videantur quam causae suae confidere; in contemptum adducentur, si eorum inertia, negligentia, ignavia, desidiosum studium et luxuriosum otium proferetur. |
| 12 | Ab auditorum persona benevolentia captabitur, si res ab iis fortiter, mansuete, sapienter gestae proferentur; nequaquam autem assentationis esse hoc significetur, si de iis, quam honesta existimatio, quantaque eorum iudicii et auctoritatis exspectatio sit, ostenditur. |
| 13 | A rebus, si nostram causam laudando extollimus, aliorum causam per contemptum deprimemus. |
| 14 | Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea quae dicturi sumus, magna, nova, incredibilia esse; aut ad omnes, aut ad eos qui audient, aut ad aliquos illustres homines, aut ad deos immortales, aut ad summam reipublicae pertinere: et si pollicemur nos brevi causam nostram demonstraturos, atque exponemus iudicationem aut iudicationes, si plures fuerint. |
| 15 | Dociles auditores faciemus, si aperte et breviter summam causae exponemus; hoc est, in quo consistat controversia? Sed qui bene exordiri volet, primo necesse est, ut suae causae genus diligenter agnoscat. |
| 16 | CAR. Quot sunt causarum genera? - ALB. Quinque. |
| 17 | Honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. |
| 18 | Honestum causae genus est, cui statim, sine oratione nostra, favet auditoris animus. |
| 19 | Admirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt. |
| 20 | Humile, quod negligitur ab auditore, et non magnopere attendendum videtur. |
| 21 | Anceps, in quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benevolentiam pariat et offensionem. |
| 22 | Obscurum, in quo aut tardi sunt auditores, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa est implicata. |
| 23 | CAR. - An semper perspicue exordiri debet orator? - ALB. Aliquando perspicue, aliquando per circuitionem. |
| 24 | Perspicua oratio est, cui mox animus auditoris favet, ut (in honesto genere causae [Edit., causa] est. |
| 25 | Illa vero quae per circuitionem [Ms., circuitum] fit, clam subit animum auditoris, ut in humili, ancipiti, vel obscuro causae genere faciendum est. |
| 26 | Sed et hoc sciendum est, quod exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet habere, et omnino omnia, quae ad dignitatem pertinent; ostentationis vero et concinnitatis [Ms., concinnitudinis] minimum, propterea quod ex his suspicio quaedam artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem, et oratori adimit auctoritatem. |
| 27 | CAR. Ecce habeo, quo modo exordiri debeat causa. |
| 28 | Nunc narrationis textum expone. |
| 29 | - ALB. Narratio est rerum gestarum [aut ut gestarum] expositio, quae tria debet habere, id est, ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. |
| 30 | Brevis erit, si unde necesse est, inde initium sumat, et non ab ultimo repetetur; et si, cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur. |
| 31 | Nam saepe satis est, quid factum sit dicere, ut ne narres quemadmodum sit factum; et si non longius quam opus est in narrando procedetur; et si nullam in rem aliam transeat [Ms., transiet] oratio; et si ita dicetur, ut nonnunquam ex eo quod dictum sit, id quod non sit dictum intelligatur; et si non modo id quod obest, verum etiam id quod nec obest, nec adiuvat, praeteribitur; et non minus rerum non necessariarum, quam verborum multitudine supersedendum est. |
| 32 | Aperta autem narratio poterit esse, si ut quidque primum gestum [Ms., erit], ita primum exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur res, ut gestae sunt [Ms., erunt], aut [ut] potuisse geri videbantur. |
| 33 | Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur; ne [quam] in aliam rem transeatur. |
| 34 | Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse quae solent apparere in veritate; si personarum dignitates servabuntur; si causae factorum exstabunt; si fuisse facultates faciendi [Ms., faciundi] videbuntur; si tempus idoneum; si spatii satis; si locus opportunus ad eamdem rem, qua de re narratur [Ms., narrabitur], fuisse ostendetur; si res [et] ad eorum qui agent naturam, [et] ad vulgi rumorem, et ad eorum qui audiunt [Ms., audient] opinionem accommodabitur. |
| 35 | CAR. Ordo deposcit, ut de partitione dicas. |
| 36 | - ALB. Dicam. |
| 37 | Partitio est rerum ad causam ipsam pertinentium divisio, quae recte habita perspicuam et illustrem totam orationem efficit, quae duas habet partes. |
| 38 | Una pars est, quae quid cum adversariis conveniat, et quid in controversia relinquatur, ostendit: ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat habere occupatum. |
| 39 | Altera est, in qua rerum earum, de quibus [erimus] dicturi, breviter expositio ponitur et distributio, ex qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor. |
| 40 | Nam et haec pars habere debet brevitatem, absolutionem, paucitatem. |
| 41 | Brevitas est, cum, nisi necessarium, nullum assumitur verbum. |
| 42 | Absolutio est, per quam omnia, quae incidunt in causam, genera, de quibus dicendum est, amplectimur in partitione. |
| 43 | Paucitas est, quae eas res tantum ponit in partitione, quae necessariae sunt dicendae iterum; et ne plura quam satis est, demonstraturos nos dicamus. |
| 44 | Hoc modo ostendam adversarios quod arguimus [Ms., arguamus] et potuisse facere, et voluisse, et fecisse, cum fecisse satis sit ostendere. |
| 45 | CAR. Nunc ad confirmationis praecepta te verte, magister, quae maxime omnibus, reor, necessaria, ut suam quisque sciat confirmare causam; et licet voluntarie faciat, tamen non satis digne, nisi praeceptis et usu, agi potest. |
| 46 | - ALB. Ita est, Domine mi rex, ut dicis. |
| 47 | Nam omnes argumentationes ad confirmationum tendunt rationes. |
| 48 | Sed tam grandis est argumentorum sylva, ut vix sub brevitate huius dialogi nostri aliquid aperiri possit. |
| 49 | CAR. Tamen stringe paucis plura. |
| 50 | Nam saepe una clave multae thesaurorum gazae aperiuntur. |
| 51 | - ALB. Faciam quod [Ms., prout] possum. |
| 52 | Confirmatio est argumentatio, qua tuae causae fidem et auctoritatem comparas, quae duobus modis fit: aut ex personis, aut ex negotiis. |
| 53 | Ex personis quidem has res attributas putamus: Nomen, naturam, victum, fortunam, habitum, effectum [Ms., affectionem], studia, consilia, facta, casus, orationes. |
| 54 | Nam ex iis singulis argumenta possunt fieri, prout se commoditas causae affert [Ms., offert]. |
| 55 | CAR. Etsi brevitati studes, tamen haec plene [Ms., plenius] desidero. |
| 56 | - ALB. Ex nomine fit argumentum hoc modo, ut si dicamus idcirco aliquem callidum vocari, quod sit temerario et repentino consilio; ut sacrae Scripturae [quoque] utamur exemplo: nam Esau de fratre suo [Iacob] dicit: Recte vocatur nomen eius Iacob (id est, supplantator); en altera vice supplantavit me. |
| 57 | In natura, sexus, natio, patria, cognatio, aetas considerantur. |
| 58 | In sexu, vir an mulier? In natione, Graecus an Barbarus? In patria, Atheniensis an Romanus? In cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis sit editus. |
| 59 | In aetate, puer an adolescens; natu grandior, an senex. |
| 60 | Item saepe ex commodis vel incommodis naturae coniectura sumenda est, hoc modo: Valens an imbecillis, longus an brevis, formosus an deformis, velox an tardus, acutus an hebes; memor an obliviosus, dolosus an simplex. |
| 61 | Et ex convictu [Ms., victu] multae trahuntur suspiciones, cum, quemadmodum et apud quos, et a quibus educatus et eruditus sit, quaeritur; et quibus convivat, et qua ratione vitae, et quo more domestico [vivat]. |
| 62 | Ex fortuna saepius [Ms., saepe] argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit, aut fuerit, aut futurus sit, consideratur; aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae esse attributa intelliguntur. |
| 63 | Habitus autem in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis absolutione consistit. |
| 64 | Quo in genere est virtus, scientia, et quae contraria sunt; res ipsa et causa posita docebit, et quid hic quoque locus suspicionis ostendat. |
| 65 | Nam affectionis quidem ratio perspicuam solet praeseferre coniecturam; ut amor, iracundia, molestia, propterea quod et ipsorum vis intelligitur, et quae res harum aliquid [Ms., aliquam rem] consequantur, faciles cognitu sunt. |
| 66 | Studium autem, quod est assidua et vehemens aliqua ad rem applicata magna cum voluptate occupatio, facile ex eo ducitur argumentatio, prout res ipsa in causa desiderabit [Edit., desiderabitur]. |
| 67 | Item ex consilio sumitur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid faciendi [Ms., faciundi] vel non faciendi excogitata ratio. |
| 68 | Facta autem et casus et orationes ex tribus temporibus considerabuntur; quid fecerit, aut quid ipsi acciderit, aut quid dixerit; et quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat, aut quid facturus sit; quid ipsi casurum sit; qua oratione usurus sit. |
| 69 | Ex quibus facile erit videndum quid afferant ad confirmandam coniecturam suspicionis. |
| 70 | CAR. Sunt haec loca accusatori seu defensori communia? - ALB. Fiunt secundum utriusque causae commodum. |
| 71 | CAR. Quomodo? - ALB. Nam accusator eius vitam anteactam, quam arguit, vel protervam eius naturam; seu studia malitiosa, vel mores improbos, vel facta cruenta improbare debebit, et ostendere, si potuerit, si in simili [Ms., si in quo pari] ante peccato convictus sit; et quam turpis, aut cupidus, aut petulans, aut cruentus esset, ut mirandum non sit talem hominem ad tale facinus proruisse. |
| 72 | Quantum enim de honestate et auctoritate eius qui arguitur, detractum erit, tantum erit de facultate totius eius defensionis diminutum. |
| 73 | Si nullo ante acto peccato reus infamari poterit, orandi [Ms., hortandi] sunt iudices, non veterem famam hominis, sed novum facinus hominis iudicent [Ms., esse iudicandum]. |
| 74 | Nam ante celatum esse, qualis esset; nunc autem manifestum esse; quare hanc rem ex superiori vita non deberi considerari; sed superiorem vitam ex hac turpitudine improbandam [Ms., debere considerare . . . . improbare]. |
| 75 | CAR. Si haec omnia accusator reo ingerit, quis locus defensionis relinquitur ei? - ALB. Relinquitur defensionis idoneus locus ei. |
| 76 | Saepe enim uno protegente scuto multa nocentis repelluntur spicula. |
| 77 | Defensor primo, si poterit, debebit eius vitam esse honestissimam, fidelissimam demonstrare, aut in rempublicam, aut in parentes, cognatos, amicos; et eius bene gesta fideliter ac fortiter, si qua [Ms., quae] sunt, proferenda; et miserum esse, tam insignia bona tam parvo reatu obscurari. |
| 78 | Nec hoc ipsum aliqua cupiditate vel malitia, seu infidelitate perpetrasse, sed casu et ignorantia, aut alterius suggestione fecisse, nullumque patriae profectibus vel pietate parentum, vel dignitate [Edit., pietati . . . dignitati] morum studere velle [Edit., posse], si quolibet parvo [vel levi] reatu priora bona annullanda sunt; praeterea [et] hoc optimis viris esse perniciosum, ut malitiosus quislibet bonos audeat insimulare. |
| 79 | Si autem et in ante acta vita aliquae turpitudines erunt, has [eum] aut imprudentiae [necessitudine], aut adolescentiae persuasione perpetrasse; aut aliquorum invidia fictas, aut falsa opinione illatas esse dicendum erit. |
| 80 | Si autem nullo modo vitae turpitudo, aut infamia leniri potest oratione, negare oportebit, de vita eius aut moribus quaerendum [Ms., quaerere], sed de uno crimine, de quo arguatur. |
| 81 | Quare anteactis omissis illud, quod instat, agi oportere. |
| 82 | CAR. Dixisti, quod alia argumenta a personis, alia a negotiis sint. |
| 83 | Haec enim, quae modo dixisti, a personis sunt. |
| 84 | Superest, ut ea, quae a negotiis sunt, dicas. |
| 85 | Et primum, quid negotium nomines [Ms., negotia nominas], dicito. |
| 86 | - ALB. Negotium est ipsum factum, in quo inter accusatorem et defensorem controversia est. |
| 87 | Cum vero ex negotiis argumenta sumenda sunt, tria consideranda sunt. |
| 88 | Primo, quid sit ante rem, quid in re, quid post rem? Ut in facto cauponis [Edit., causae ponis]. |
| 89 | Ante rem fuit, quod in itinere illi duo familiariter ibant; quod simul diverterent ad hospitium; quod simul coenarent. In re: nox, somnus [Edit., somnium], occisio. |
| 90 | Post rem: quod solus ierit, quod socium reliquerit, quod cruentum gladium habuerit. |
| 91 | Est quoque quartum, quod ad negotium pertinet, id est, quae lex sit eius rei; vel qui sint auctores eius; vel quo id nomine, quod factum est, appellari debeat. |
| 92 | Ante enim rem causa facti consideranda est, id est, an spe lucri, vel causa inimicitiarum, vel metus, vel amici [Edit., amicitiae] occiderit hominem? nam frustra hominem occidere velle incredibile est. Omnino in gestione rei [Edit., re gesta] locus, tempus, occasio, modus, facultas considerari solet, id est, in quo loco, [vel in quo] tempore, vel per quem modum, vel qua occasione, aut facultate occiderit hominem, quaerendum est. |
| 93 | Post gestam rem considerabuntur signa quaedam rei gestae, ut cruor caedis signum est, et fuga reatus saepe signum esse solet. |
| 94 | CAR. Commemoratis locis argumentorum et confirmationum, ipsa argumentatio, ut reor, nequaquam uniformis esse potest. |
| 95 | - ALB. Non uniformis; sed omnis argumentatio, quae ex his locis quos commemoravimus, conficitur, aut probabilis aut necessaria debet esse. |
| 96 | Necessaria est, quae aliter fieri non potest, ut: Si peperit, concubuit cum viro. |
| 97 | Hae [Ms., Haec] vero per complexionem, seu per enumerationem seu per simplicem conclusionem fiunt. |
| 98 | Per complexionem, in qua, utrum concesseris, reprehenditur in hunc modum: Si improbus est, cur tueris? Si probus, cur accusas? Per enumerationem, in qua pluribus rebus inductis una necessario confirmatur, hoc pacto: Necesse, aut inimicitiarum causa ab hoc esse hunc occisum, aut metus, aut spe lucri, aut alicuius amici causa; et si horum nihil est, relinquitur, ab eo hunc non esse occisum; nam frustra homo occidi non potest. |
| 99 | Per simplicem conclusionem, hoc modo: Si vos me isthuc eo tempore dicitis [hoc] fecisse, ego eo tempore [Edit., tum] transimare fui. |
| 100 | Ideo id quod dicitis, non modo non feci, sed ne facere potui quidem [Ms., ne potuerim quidem facere]. |
| 101 | CAR. Haec omnino, ut intelligo, necessaria sunt; sed [et] ut video, diligenter videndum est, ne quo pacto hoc genus argumentationis refelli possit. |
| 102 | - ALB. Est, ut intelligis, Carole [Ms., omit. voc. Carole]. |
| 103 | CAR. Haec argumenta, quae dixisti, necessaria sunt: iam probabilia quoque dicito [Ms., dic]. |
| 104 | - ALB. Probabilia sunt, quae vere fieri solent, ut: Si mater est, diligit filium; si avarus est, negligit iusiurandum. |
| 105 | CAR. Num probabilia semper vera sunt? - ALB. Alia vera [Ms., vero] in opinione; alia in similitudine. |
| 106 | In opinione, ut, inferna esse sub terra Similitudo in contrariis et in paribus spectatur. |
| 107 | CAR. Quomodo in contrariis et in paribus? - ALB. In contrariis hoc modo: Nam si iis qui imprudenter laeserunt, ignosci convenit, illis qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet? Ex pari [sic]: Nam ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse. |
| 108 | CAR. An omnis argumentatio ex his tantum locis confirmatur, ornatur et consideratur? - ALB. Sunt quoque argumentationes, quae per inductionem vel ratiocinationem tractantur, sed hae magis ad philosophos pertinent. |
| 109 | CAR. Dic tamen de illis. |
| 110 | - ALB. Inductio est oratio quae per certas res quaedam incerta probat, et nolentem ducit in assensionem. |
| 111 | CAR. Hoc mirum videtur, si facere potest, ut nolens consentiat. |
| 112 | - ALB. Audies et forte exemplo credes. |
| 113 | Nam philosophus quidam cum Xenophonte [quondam] et [eius] uxore iniit disputationem [Edit., inita disputatione], et primum cum uxore eius sermonem instituit: Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum quam tu habes, utrum illudne, an tuum malis? Illud, inquit. |
| 114 | Quid si vestem et caeterum ornamentum muliebre maioris pretii habeat quam tu habes, tuumne an illius malles [Ms., malis]? Respondit, illius. |
| 115 | Age, inquit, [quid] si virum meliorem habeat quam tu habeas, utrumne tuum virum malis, an illius? Hic mulier erubuit. |
| 116 | Philosophus autem sermonem cum Xenophonte instituit. |
| 117 | Quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat quam tuus est, tuumne malis equum, an illius,? Illius, inquit. |
| 118 | Quid si fundum meliorem habeat quam tu habes, tuumne malis, an meliorem? Meliorem, inquit [Ms., utrum tandem fundum habere malis? Illum, inquit, meliorem scilicet]. |
| 119 | Quid si uxorem meliorem habeat quam tu habes, nunquid et illam malis [Ms., utram malis?] Atque hic Xenophon quoque tacuit. |
| 120 | Post philosophus: Quoniam uterque vestrum, inquit, id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam quid uterque vestrum cogitet. [Nam et], tu mulier, optimum virum vis habere; et tu Xenophon uxorem electissimam [Ms., lectissimam] maxime vis. |
| 121 | Quare nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior, neque femina electior in terris sit, profecto id, quod semper optimum [Ms., optumum] putabitis esse, maxime requiretis, ut tu maritus sis optimae feminae, et haec quam optimo marito [Ms. viro] nupta sit. |
| 122 | Hic rebus non dubiis dubia probavit per similitudinem inductionis. |
| 123 | Quod si quis separatim quaereret, forte non concederetur. |
| 124 | CAR. Iste philosophus non fuit Evangelicus. |
| 125 | - ALB. Non [fuit Evangelicus], sed rhetoricus. |
| 126 | - CAR. Cur credimus ei? - ALB. Ille secutus [est] suam artem. |
| 127 | CAR. Quid ad haec? Sequamur et nos nostram. |
| 128 | - ALB. Sequere quae velis, sequar te sequentem. |
| 129 | CAR. Qualis debet esse illa inductio? - ALB. Similis semper ei rei, cuius causa inducitur. |
| 130 | - CAR. An lucida, an obscura? - ALB. Videndum est diligenti cura, ut non intelligat adversarius, quo spectent illae primae inductiones, et ad quem finem sint perventurae; nam qui viderit [Ms., videt], [aut] tacendo, [aut] negando non sinit longius ire interrogationem. |
| 131 | - CAR. Si negat? - ALB. Ostendenda est similitudo earum quae ante concessae sunt. |
| 132 | - CAR. Si tacet? - ALB. Iam elicienda est responsio, aut, quia taciturnitas imitatur confessionem, concludenda est argumentatio, sicut in concessis. |
| 133 | CAR. Quomodo per ratiocinationem confirmanda est argumentatio? - ALB. Illa [enim] fit propositione, probatione, [vel] assumptione, [et] conclusione. |
| 134 | CAR. Planiora haec exemplo quolibet facito. |
| 135 | - ALB. Propositio est, ut: Melius accurantur [Al., accurentur] quae consilio geruntur, quam quae sine consilio administrantur. |
| 136 | Approbatio est: Domus ea, quae ratione et consilio regitur, omnibus rebus est instructior, quam [ea] quae sine consilio rationeque administratur. |
| 137 | Assumptio est sic: Nil omnium rerum [Al., in omnibus rebus] melius quam mundus administratur. |
| 138 | Hic altera probatio inducitur: Nam signorum ortus et occasus, et annuae frugum, temporum, et dierum mutationes satis mirabili ordine et certa vicissitudine disponuntur, quae signa sunt, magno consilio mundum regi. |
| 139 | Tum autem exspectata conclusio proferenda est, hoc modo: Quod si melius geruntur ea quae consilio quam quae sine consilio administrantur; [nil autem omnium rerum melius administratur quam totus mundus]; consilio igitur mundus administratur [Al., mundus sane optime regitur]. |
| 140 | Hoc argumentum adversus eos valet, qui dicunt mundum casu agi, non consilio regi. |
| 141 | CAR. Quid stultius est quam hoc putare? - ALB. Stultus stulta aestimat, cui tamen iuxta Salomonem respondendum est, ne sibi sapiens videatur. |
| 142 | CAR. Recolo te, magister, inter orationis partes reprehensionem nominasse; sed tantam confirmationum seriem audivi, ut vix videatur reprehensori aliquis locus relictus, quo possit infirmare confirmatam iis argumentis causam. |
| 143 | - ALB. Relinquitur ei locus infirmandi; sed non nos de ea debemus laborare. |
| 144 | Pene omnis causa in seipsa habet loca confirmandi et loca reprehendendi. |
| 145 | CAR. Suspensus sum tamen quid de ea velis dicere. |
| 146 | - ALB. Dicam, et breviter dicam. |
| 147 | Reprehensio est, per quam argumentando adversariorum confirmatio aut infirmatur, aut tollitur. |
| 148 | Haec autem iisdem [Ms., hisdem] ex locis sumitur, quibus et confirmatio; quia omnis res [pene] unde confirmari potest, inde et infirmari potest; quod sic evenit, si aut falsum est, unde componitur confirmatio hoc modo: Non potest sapiens esse, qui pecuniam neglexerit; multi sapientes pecuniam neglexerunt. |
| 149 | Aut commune, quod nihilominus ab adversariis potest dici, hoc modo: Idcirco, iudices, quia veram causam habebam, breviter peroravi. |
| 150 | Aut leve est: Si in mentem non venisset, non commisisset. |
| 151 | Aut remotum et longius incipit quam satis est: Si Scipio Tiberio Graccho filiam suam Corneliam non dedisset, haec seditio a filiis eorum in populo non accidisset: quare Scipioni hoc malum imputandum [Ms., deputandum] est. Aut offensum [est, id est], quod eorum, qui audiunt, laedit voluntatem, ut, si ante avarum forte accuses pecuniae amorem. |
| 152 | Aut adversarium, [id est] quod tuae causae officit, ut, si milites tuos hortari debeas, copias hostium et fortitudinem laudes. |
| 153 | Item, complexio reprehenditur, si converti potest, hoc modo: Si veretur, non est accusandus, quia probus est; si [vero] non veretur, scit se innocentem esse, et ideo non est accusandus. |
| 154 | Hic, vereri eum sive non vereri dicas, hoc putat concedendum, ut neget se esse accusandum [Ms., neges esse accusandum]; quod conversione sic reprehenditur: Imo accusandus est; si veretur, testatur se innocentem non esse: si vero non veretur, probus non est, et ideo accusandus est. |
| 155 | Item enumeratio reprehenditur, si praeteritur quiddam in enumeratione, hoc modo: Quia habes equum istum, aut emisti eum, aut haereditate tibi evenit, aut munere datus tibi est [aut domi natus est]. |
| 156 | Aut, si horum nihil est, subripueris eum necesse est. |
| 157 | Quod hoc modo reprehenditur, si dici potest ex hostibus esse captum. |
| 158 | His et aliis multis modis reprehendi possunt argumentationes, qui summo studio cavendi sunt oratori magis, quam mihi, propter brevitatem explanandi. |
| 159 | CAR. Restat conclusio sola, quam sex partium orationis posuisti extremam, de qua ordo postulat, ut dicas. |
| 160 | - ALB. Conclusio est exitus et determinatio totius causae. |
| 161 | - CAR. Quot habet partes? - ALB. Tres. |
| 162 | Enumerationem, indignationem, conquaestionem. |
| 163 | - CAR. Enumeratio conclusionis quae est? - ALB. Enumeratio conclusionis est, per quam res dispersae in unum locum coguntur, et reminiscendi causa unum sub aspectum simul subiiciuntur, hoc modo: Quidnam amplius desideratis, o iudices, cum vobis hoc et hoc dixi; hoc et hoc planum feci? CAR. Quid efficit indignatio? - ALB. Odium in adversarium et [Mss., vel] offensionem in eius causam. |
| 164 | - CAR. Hoc maxime velim scire, quomodo id effici possit. - ALB. Eius praecepta plurima sunt. [Alia], si demonstramus, illam rem quam adversarius defendit, diis immortalibus, sapientissimis hominibus, senatui, omni populo indignam videri. |
| 165 | Item, si demonstramus adversarii alia facta crudelia, iniusta, avara, inhonesta, contumacia. |
| 166 | Item, si transactam eius vitam moresque improbamus. |
| 167 | Item, quid mali sit futurum, si non puniatur. |
| 168 | Item, voluntario maleficio vel inconsueto veniam non debere dari [Al., non deberi]. |
| 169 | Item, si superbiam eius vel arrogantiam ostendimus. |
| 170 | Item, ut de se ipso iudex cogitet, vel de suis charis, si quid tale eis accidisset. |
| 171 | Item, multos alacres exspectare, quid statuatur hac de re, ut ex eo quod huic concessum sit, sibi quoque tali de re quid liceat, intelligere possint. |
| 172 | Item, indignamur tetrum, crudele, nefarium, tyrannicum scelus non ulcisci; quod remotum sit ab omni lege et aequitate, tale factum non vindicari. |
| 173 | Item, in eum qui laederet [Mss., in eos, qui laedere] alios, nec se defendere potuerunt, crudeliter facta dicemus, ut in pueros, mulieres, senes, infirmos. |
| 174 | Item, in peregrinos, in hospites, in vicinos, in amicos atrocia gesta. |
| 175 | Item, ut iudex videat, si ipse interfuerit ac praesens viderit. |
| 176 | Item, si ostendi potest ab eo factum, a quo minime oportuerit, et a quo, si alius fecerit, prohiberi conveniret. |
| 177 | His et aliis pluribus modis, prout se causa, locus, tempus personaeque afferunt, indignationem vel offensionem in adversarium concitare debes. |
| 178 | - CAR. Bene intelligo de eiusmodi oratione posse animos audientium ad indignationem instigari. |
| 179 | - ALB. Nam ut dixi, ex his argumentationibus, quae ex personis et ex negotiis eveniunt, amplificationes et indignationes nasci possunt. |
| 180 | CAR. Possunt, ut certum teneo. |
| 181 | Sed quid sit conquestio, et quid efficiat, et quomodo sit perficienda, edicito. |
| 182 | - ALB. Conquestio est oratio auditorum misericordiam captans. |
| 183 | In hac primum animum auditoris mitem ac misericordem conficere oportet, quae multis modis fit, ut quae commoda perdiderit, et in quibus incommodis sit: ut in morte filii amor, spes, solatium, educatio. |
| 184 | Item, quanta bona fecisset ei qui tanta mala fecit [Mss., fecisset] sibi. |
| 185 | Item, quam turpes res et illiberales adversarius profert. |
| 186 | Item, quam miserum vobis videretur, o iudices, si adfuissetis. |
| 187 | Item, dum bona speravi, venerunt mihi mala. |
| 188 | Item inopia, infirmitas, infelicitas [Mss., infirmitatis infelicitas] conqueritur. |
| 189 | Item, disiunctio parentis, filii, amici, fratris, uxoris et suavium personarum. |
| 190 | Item, quod male tractetur ab eis, a quibus non conveniat, amicis, servis. |
| 191 | Item, quam misericors essem in illum. |
| 192 | Nam gravitas et auctoritas sermonis plus provocat [Mss., proficit] saepe ad misericordiam, quam humilitas et obsecratio. Sed nunc [habes] de prima et maxima parte rhetoricae artis, id est, inventione. |
| 193 | Iam transeamus ad alias partes. |
| 194 | CAR. Transeamus. |
| 195 | Sed primum dic quae [Mss., quid] sit sophistica locutio? - ALB. Si me alius quis de schola palatii tui interrogasset, forsitan [Mss., forsan] ostendissem ei. |
| 196 | CAR. Cur alteri et non mihi? An invides ut hoc sciam [Mss., invides me scire]? - ALB. Non invideo, sed parco et honoro. |
| 197 | - CAR. Non video honorem mihi esse, dum interrogata negas. |
| 198 | - ALB. Licet mihi interrogare te? - CAR. Cur non? Nam interrogare sapienter est docere: et si alter sit qui interrogat, alter qui docet, ex uno tamen, [hoc est] sapientiae fonte utriusque sensus procedit. |
| 199 | - ALB. Etiam procedit. |
| 200 | Et si alter est, qui interrogat, alter qui respondeat [Mss., respondet], tunc tu quidem non es idem qui interrogas quod ego qui respondeo. |
| 201 | - CAR. Nequaquam idem. |
| 202 | - ALB. Quid tu? - CAR. Ego homo. |
| 203 | - ALB. Vides quomodo tu me concludere potes? - CAR. Quomodo? - ALB. Si dicis: non idem ego et tu; et ego homo, consequens es, ut tu homo non sis. |
| 204 | - CAR. Consequens. |
| 205 | - ALB. Sed quot syllabas habet homo? - CAR. Duas. |
| 206 | - ALB. Nunquid tu duae illae syllabae es? - CAR. Nequaquam. |
| 207 | Sed quorsum ista? - ALB. Ut sophisticam intelligas versutiam, et videas quomodo concludi potes [Al., potest]. |
| 208 | - CAR. Video et intelligo, ex prioribus concessis, dum concessi, ut et ego homo essem, et homo duo syllabae sunt, concludi me posse, ut ego hae duae syllabae sim. |
| 209 | Et miror, quam latenter induxisti me prius, ut concluderem te, quod homo non esses; post et meipsum, quod duae syllabae essem. |