Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE PERSONIS.
| 1 | CAR. Quot personae solent in iudiciis esse? - ALB. Quatuor. |
| 2 | Accusator causae, defensor causae, testes [Edit., testis], iudex. |
| 3 | CAR. Quo quisque utitur officio? - ALB. Iudex aequitate, testis veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam; nisi forte in laude vel praemii petitione sit causa posita: tunc converso [Edit., e converso] [ordine] accusatori extenuatione, et defensori amplificatione utendum est. |
| 4 | CAR. Quot modis fit amplificatio vel extenuatio causae? - ALB. Duobus. |
| 5 | Ex impulsione vel ratiocinatione. |
| 6 | Impulsio est, quae sine cogitatione per quamdam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia, aegritudo, vinolentia, et omnino omnia in quibus animus ita videtur affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit; et id, quod facit, impetu quodam animi fecerit potius quam cogitatione. |
| 7 | Ratiocinatio autem est diligens et considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. |
| 8 | Ea dicetur interfuisse tunc, cum faciendi aliquid aut non faciendi certa de causa vitasse, aut secutus esse animus videbitur: si amicitiae causa quid factum dicitur; si inimici ulciscendi; si metus, si gloriae, si pecuniae, denique, ut omnia generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi, adipiscendive commodi; aut contra reiiciendi, diminuendi, devitandive incommodi causa. |
| 9 | CAR. Qualiter accusator vel defensor impulsione seu ratiocinatione uti debet? - ALB. Ergo accusator, cum impulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et commotionem animi, affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit, et ostendere quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat, aut ex aliqua causa earum, quae impulsum aliquem (ad) id fecisse dicet [Edit., qua . . . dicit], ut non mirum videatur, si quod ad facinus, tali perturbatione commotus animus [Edit., quis . . . animi] accesserit; et exemplis confirmare ante actis, qui simili impulsu aliquid simile commisere. |
| 10 | Cum autem non impulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi sit secutus, aut quid incommodi fugerit, demonstrabit, et id augebit quam maxime. |
| 11 | Ut si gloriae causa, quantam gloriam se consecuturum existimarit. |
| 12 | Item si dominationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum, et omnino quidquid erit, quod causae prodesse dicet, id summe augere debebit. |
| 13 | Defensor autem ex contrario. |
| 14 | Primum impulsionem aut nullam fuisse dicet; aut si fuisse concedet, extenuabit, et parvulam quamdam fuisse demonstrabit; aut non ex ea solere huiusmodi facta nasci docebit. |
| 15 | Ratiocinationis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum fuisse, aut parvum, aut aliis magis esse, aut nihilo sibi magis [Mss., maius] quam aliis; aut incommodum sibi maius quam commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, quod expetitum dicatur, magnitudo; aut cum eo incommodo, quod acciderit, aut cum eo periculo, quod subeatur, comparandum: qui omnes loci similiter incommodi quoque vitatione tractabuntur. |