monumenta.ch > Alcuinus > VII. > DE PERIOCHIS. > DE ELOCUTIONE. > DE PERSONIS. > DE PARTIBUS ORATIONIS. > DE PARTIBUS EIUS.
Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, [QUID SIT RHETORICA?] <<<     >>> DE PERIOCHIS.

Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE PARTIBUS EIUS.

1 ALB. Artis rhetoricae partes quinque sunt: inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.
2 Inventio est excogitatio rerum verarum ac verisimilium, quae causam probabilem reddant.
3 Dispositio est rerum inventarum in ordinem distributio.
4 Elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodatio.
5 Memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio.
6 Pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio.
7 Primum est enim invenire, quod dicas; deinde quod inveneris, disponere; tum quod disposueris, verbis explicare; quarto quod inveneris et disposueris, et oratione vestieris, memoria comprehendere; ultimum ac summum, quod memoria comprehenderis, pronuntiare.
8 CAR. Si rhetorica in causis et quaestionibus civilibus versatur, necesse est, ut mihi videtur, causas ipsas certa habere genera, quae voluissem scire, et exemplis mihi monstrari.
9 - ALB. Ars quidem rhetoricae [Mss., rhetorica] in tribus versatur generibus, id est, demonstrativo, deliberativo, iudiciali.
10 Demonstrativum genus est, quod tribuiter in alicuius certae personae laudem vel vituperium [Mss., vituperationem], ut in Genesi de Abel et Cain legitur: Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius; ad Cain autem et ad munera eius non respexit.
11 Deliberativum est in suasione et dissuasione, ut in secundo Regum libro legimus, qualiter [Mss., legitur, quomodo] suasit Absaloni Achitophel, ut David patrem perderet; [et quomodo] Chusai dissuasit [consilium eius], ut regem salvaret.
12 Iudiciale est, in quo est accusatio et defensio, ut in Actibus legimus Apostolorum, quomodo Iudaei cum Tertullo quodam oratore Paulum accusabant apud praesidem Felicem; et quomodo Paulus se defendebat apud eumdem [praesidem].
13 Nam in iudiciis saepius, quid aequum sit, quaeritur; in demonstratione, quid honestum sit, intelligitur; in deliberatione, quid honestum sit et utile, consideratur.
Alcuinus HOME

bmv337.53 bmv405.138