monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?]
Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, CAROLUS REX ET ALBINUS MAGISTER. <<<     >>> DE PARTIBUS EIUS.

Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, [QUID SIT RHETORICA?]

1 CAR. Unde dicta est rhetorica? - ALB. Ἀπὸ τοῦ ῥητορεύω, quod est, declamo, oro, dico [Mss., id est, copia lucutionis].
2 - CAR. Ad quem finem spectat? - ALB. Ad bene dicendi scientiam.
3 CAR. In quibus versatur rebus? - ALB. In civilibus [id est, doctis] quaestionibus, quae naturali animi ingenio concipi possunt.
4 Nam sicut naturale est omnibus se tueri et alium ferire, etiamsi armis et exercitatione hoc non didicerint, ita naturale fere est omnibus, alios accusare et seipsos purgare [Mss., defendere], etiamsi exercitatione hoc non didicerint.
5 Sed utilius et promptius utuntur oratione, qui disciplinis instruuntur, et usu exercentur.
6 Nam omnibus naturale est loqui, attamen multum excellit alios qui per grammaticam loquitur.
7 CAR. Bene dicis, magister; etiam omnis vita nostra disciplinis proficit, et usu valet.
8 Quapropter [huius] rhetoricae disciplinae regulas nobis pande.
9 Nam quotidiana occupationum necessitas cogit nos exerceri in illis. Et primum, quae [Mss., quot] sint illius artis partes dicito.
Alcuinus HOME

bmv337.53 bmv405.138