| 1 | Te homo laudet, Alme Creator, Pectore, mente, Pacis amore: Non modo parva Pars quia mundi est. |
| 2 | Sed tibi sancte Solus imago Magna Creator Mentis in arce Pectore puro Dum pie vivit. |
| 3 | O Deus et lux, Laus tua semper Pectora et ora Compleat; ut te Semper amemus Sanctus ubique. |
| 4 | Haec pia verba, Virgo fidelis, Ore cavelo, Ut tua mitis Tempora Christus Tota gubernet. |
| 5 | Te cui castum Corpore, mente, Dirige templum Dulcis amica, Et sine semper Fine valeto. |
| 6 | Qui tibi solus Sit rogo semper Lux, amor, atque Forma salutis, Vita perennis, Gloria perpes. |
| 7 | Hoc carmen tibi cecini senario numero nobile, qui numerus perfectissimus [Al., perfectus] est in suis partibus, te optans esse perfectam in sensibus tuis. |
| 8 | Cuius numeri rationem, sicut et aliorum, sapientissimus imperator tuae perfacile ostendere potest sagacitati; cuius mentis miranda est nobilitas, dum inter tantas palatii curas et regni occupationes philosophorum pleniter arcana curavit scire mysteria, quod vix otio torpens alius quis modo cognoscere studet. |
| 9 | Nec tibi a nobis necesse est causas quaerere rerum, vel rationes physicae occultas scientiae, dum illius clarissima quotidie uteris sapientia, ac venerandam intueris faciem. |
| 10 | Nec tibi longo laboriosoque itinere de Aethiopia Hierosolyma visitanda est, ut videas Salomonem de rerum disputantem naturis. |
| 11 | Ecce iuxta te est, quem per tantas terrarum difficultates regina quaesivit Austri. |
| 12 | Sed cum eadem celebri laude tibi dicendum est: Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. |
| 13 | Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum populi tui, eo quod dilexerit Dominus populum suum in sempiternum (III Reg. X, 1 et seqq.). |
| 14 | O filiae Ierusalem, cernite Salomonem nostrum in diademate fulgentem sapientiae; imitamini mores illius nobilissimos; aversamini vitia, colite virtutes. |
| 15 | Magna vobis incumbit, si dissimulare non vultis, optime vivendi necessitas, dum apud eum quotidie versamini [Al., conversamini], in quo totius honestatis habetis exemplar, quatenus per praesentes [Al., per praesentis] illius sacratissimos mores ad eius cum eodem pervenire mereamini praesentiam, de quo ipsa cecinit Sapientia: Ferculum sibi fecit rex Salomon de lignis Libani; columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum media charitate constravit propter filias Ierusalem (Cant. III, 9, 10). |