monumenta.ch > Nepos > 5 > 1 > 6 > 1 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 7 > 3 > 3 > EPISTOLA NUNCUPATORIA. > 12 > PSALMUS. > ALIUD CARMEN ADONICUM. > 2 > MAGISTRI ALBINI FLACCI ALCUINI DE TRINITATE AD FREDEGISUM QUAESTIONES XXVIII. > 1 > 1 > littera n > ELEGIACUM CARMEN.
    >>> ALIUD CARMEN ADONICUM.

Alcuinus, De ratione animae, ELEGIACUM CARMEN.

1 Qui mare, qui terram, coelum qui condidit altum
Qui regit imperio cuncta creata suo,
Iusserat hic hominem rebus dominare sub astris,
Qui sensu solus et ratione viget:
Qui valet inter enim viventia, noscere mundi
Iamque Creatorem mentis in arce suum.
2 Factus ab aeterno, felixque aeternus ut esset
Mira quidem magni solus imago Dei;
Nobilis exinde est animae natura sagacis,
Atque potens sensu cernere cuncta suo:
Quae mare, quae terras, coelum quae pervolat altum,
Quamvis sit carnis carcere clausa suae:
Corporis utque oculus, visus ad sidera tendit,
Uno stet quamvis carnis in arce loco,
Immortale decus, huius lux aurea vitae,
In se digna Deum semper habere suum.
3 Si bona, si sapiens, Christi si se ornat amore,
Ut felix valeat vivere in arce poli,
Et post huius enim vitae, per saecla, labores,
Coelesti in regno cernere semper eum.
4 Lux aeterna Deus, cui laus et gloria, merces,
Si bene, si digne vixerit ipsa Deo.
5 Sit modo sancta, piis meritis sit casta, pudica,
Floreat in studiis semper ubique sacris.
6 Se regat, atque suae carnis vivaciter actus,
Ut regina potens, legibus aethereis.
7 In se nil cupiat pravi, nil optet iniqui,
Nil cuiquam noceat, optet, agat, vel amet.
8 Ne maculis sibimet fuscet data tempora vitae,
Sit pia servire, sancta, quieta, Deo.
9 Moribus egregiis in se iam vivat honeste,
Ut placeat sponso sic [Al., add. mens] moderata pio.
10 Spiritus est anima, in membris iam totus ubique
Quippe suis vivax, factus amare Deum.
11 Atque Creatorem laudet sine fine benignum,
Qui se concessit scire patenter eum.
12 Et cultu prudens illum venerarier almo,
Est quod sola salus, gloria, vita, animae:
Scilicet aethereis quapropter se actibus ornet,
Ante oculos Domini, nocte dieque, sui,
Omnia qui cernit cordis secreta superno
Lumine, quem nullum velle latere potest.
13 Quocirca incubuit [Al., incumbit] magnum nos namque necesse,
Ut pia pertractet mens bene digna Deo:
Quatenus inspiciat tantum tractare superna,
Iam plenum sancto pectus amore Dei.
14 Haec vera est animae vere super omnia nostrae
Gloria, nobilitas, atque beata quies.
15 In hoc te studio nunc exercere memento
Femina, quod placeas, inclyta sponsa, Deo.
Alcuinus HOME

csg272.238 hab93.145

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik