monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , XIII. <<<    

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, XIV.

1 Humanae vero animae pulchritudo est et decus, sapientiae studium, non illa quae in terrenis solet occupari negotiis, sed illa magis qua Deus colitur et amatur.
2 Cui teipsam studeas, Virgo nobilissima, tota mentis intentione mancipare; quia in hac est vita omni tranquillitate beatissima, in hac est illius summae Trinitatis imago feliciter perfecta.
3 Hic est thesaurus desiderabilis, qui requiescit in ore prudentis, et abundat in corde sapientis.
4 Haec in Virgiliacis non invenietur mendaciis, sed in evangelica affluenter reperietur veritate.
5 De vera scilicet sapientia dicitur: Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I, 1).
6 Quidquid enim recte per sapientiam intelligitur et amatur, Dei donum est.
7 Proinde omnis, qui secundum Deum sapiens est, beatus est.
8 Unde in Iob dicitur: Sapientia hominis est pietas, recedere autem a malo scientia (Iob. XXVIII, 28): uno vero nomine pietatis, cultum totius divinae religionis designare volens.
9 Quid beatius est animae, quam summum diligere bonum, quod Deus est? Quid felicius, quam se dignum [Al., se dignam] aeterna praeparare beatitudine, dum immortalem se esse verissime novit? Nec aestimes tibi tantum sufficere, nosse quid facere debeas, nisi etiam opere impleas quae nosti.
10 Quam plurimi se sapientes aestimant, et viam se veritatis nosse gloriantur, sed nequaquam vere sunt sapientes, qui non habent fortitudinem animi ad proficiendum [Al., perficiendum] opere, quod sapiunt.
11 Ergo vera est sapientia, nosse quae debeas, et nota perficere.
12 Proinde nullam quatuor animae virtutum, de quibus supra diximus, perfecte habet anima, si totas non habet, quia haec omnia ad unum charitatis intendunt praeceptum, quae sola in catholicae fidei veritate, dignam efficiet animam habitatione sanctae Trinitatis, ad cuius imaginem conditam esse superius ostendimus, de cuius ratione et natura, sicut flagitasti, haec pauca perstrinximus, prout epistolaris angustia concessit.
13 Mirumque quodammodo a scholasticis videri poterit, quomodo te plus mihi cognitam esse putare voluisses, quam tibi ipsi.
14 Unde vivis vel ratione viges, nisi in animae substantia? dum te perraro oculis vidi meis, per quos animae naturam tuae cernere non potui.
15 Quamvis iuxta commune praeceptum Domini diligam; nec non pro optima tuorum fama studiorum quae aliis narrantibus de te saepius audivi, in quibus velim te semper proficere, et Deo placere, ut digna efficiaris animae rationem et naturam nosse, et quod nunc in aenigmate vides, perfecta scientia in futura perspicias beatitudine.
16 Proinde opto te, filia charissima, aeternae patriae felicitatem, quam tuam desiderare optime novi sapientiam, integra prosequi voluntate.
17 Nec te ab eius desiderio ulla huius saeculi avertat ambitio; nec cuiuslibet temporalis rei delectatio.
18 Pauci sunt huius vitae dies, et meritorum retributio nullo terminatur fine.
19 Vera est scilicet sapientia, veram toto corde diligere vitam; et totis viribus intendere, ut ad eam pervenire mereatur qui eam diligere, verbis se verissime profiteri videatur [Al., videtur], quia non est in sermone tantummodo regnum Dei, sed in virtute sancti Spiritus et sanctorum perfecta meritorum claritate.
Alcuinus HOME

csg272.234 hab93.142

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik