monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , XII. <<<     >>> XIV.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, XIII.

1 Origo vero animarum unde sit, solius Dei cognitioni relinquendum est.
2 Quam multa exinde philosophi vana finxerunt, et plurimas Christiani doctores opiniones inde posuerunt, et nihil pene certum reliquerunt.
3 Ergo et beatus Augustinus de origine animae beato Hieronymo scripsit et misit, volens scire quid affirmaret tantus doctor de origine animae.
4 Si ille liber vobiscum inveniatur, lege et intellige, quid ille acutissimus rerum naturalium inquisitor de origine dixerit animae.
5 Quatuor quasdam in ea disputatione posuit opiniones, ut arbitror, cui beatus Hieronymus una brevissima [Al., parvissima], sed acutissima respondit epistola: quem libellum in patria legimus, sed hic nobiscum non reperitur; nec etiam epistola responsionis ad eum.
6 Fecit quoque idem doctor, ut in libris Retractationum eius legitur, alia de ratione animae opuscula, id est, de Quantitate animae librum unum; de Immortalitate animae lib. unum; de Duabus Animabus librum unum; de Immortalitate animae, et eius origine libros quatuor, qui necdum inventi sunt a nobis.
7 Si forte in armario imperiali inveniantur, quaerite, legite, et communione charitatis nobis dirigite ad legendos.
8 In hoc enim omnes consentiunt catholici scriptores, quod anima a Deo sit condita; nec partem eam esse Dei naturae, quia si ex Dei esset natura assumpta, peccare non posset.
9 Nec eam corpus esse palpabile vel visibile: nec mori eam posse, ita ut non sit; nec a reatu primae praevaricationis liberari posse, nisi per gratiam et mysterium mediatoris Dei et hominum Domini nostri Iesu Christi, qui plenam humanitatis nostrae naturam, absque omni peccato, in suae divinitatis assumpsit personam: quia totus homo peccavit, et totus homo liberandus erat, secundum dispensationem aeternae pietatis in Deo.
10 Totus homo assumendus erat, id est, anima et caro, cuius anima, id est, Redemptoris nostri, tantae sanctitatis et iustificationis est, ut omnes in se credentium animae per eum [Al., per eam] sanctificari et iustificari possint [Al., queunt], et caro tantae munditiae et libertatis a peccato, ut omnium in se confidentium carnes, divina in ea operante gratia, purgari et liberari possint [Al., possunt].
11 Quia sanguis qui de eadem carne, lancea militis vulnerata, fluxerat, pretium est salutis humanae, per cuius effusionem exstincta est flammea illa paradisi custodia, et via fidelibus aperta est ad lignum vitae, quod plantatum est secus decursus aquarum viventium (Psal. I, 3).
12 Cuius ligni sapientissimus Salomon, dum de laude sapientiae multa dixisset, recordatus est, ita dicens: Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
13 Et paulo post: Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae eius pacificae.
14 Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 13, 17).
Alcuinus HOME

csg272.231 hab93.140

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik