monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , XI. <<<     >>> XIII.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, XII.

1 Hoc itaque absque dubitatione sciendum est, quod animae pulchritudo virtus est, et eius deformitas vitium.
2 Si enim vel Deum, vel seipsam, vel spiritale aliquid considerare gestit, avertit se a sensibus carnis, ne fiant ei impedimento, spiritalia rimanti.
3 Saepe etiam in tantum affectata erit qualibet cogitatione, ut, quamvis apertos habeat oculos, quae praesto sunt, non videat; nec sonantem vocem intelligat, nec tangentem corpus sentiat [Al., non vidit, non intelligit, non sentit].
4 Regit enim corpus per quinque sensus, quae horum nihil est.
5 Dum de ea cogitamus, nihil corporeum cogitare debemus.
6 Sicut enim Deus omnem [creaturam, sic anima omnem] corpoream creaturam naturae dignitate praecellit.
7 Quae etiam per lucem et aerem, quae sunt excellentiora mundi corpora, corpus administrat suum.
8 Omnium rerum species lux animae annuntiat, quas ipsa in se acceptas specificat, specificatasque recondit; et cum afflictiones aliquae corpori eveniunt, offenditur anima, dum temperamentum faciendi, quod vult, deerit; et haec offensio dolor vocatur.
9 Si autem in tantum fraudatur membrorum ministratione, ut non habeat, quid operetur in eis, recedit, quasi indignata habitationi suae.
10 Quid sit anima, nil melius occurrit dicere quam spiritus vitae; sed non eius vitae quae in pecoribus est, sine rationali mente: sed vita nunc minor, quam angelorum, et futura quidem angelorum, si ex praecepto sui Creatoris hic vixerit.
Alcuinus HOME

csg272.230 hab93.139

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik