monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , X. <<<     >>> XII.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, XI.

1 Atque secundum officium operis sui variis nuncupatur nominibus: anima est, dum vivificat; dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est; dum intelligit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, voluntas est; dum recordatur, memoria est.
2 Non tamen haec ita dividentur in substantia, sicut in nominibus; quia haec omnia, una est anima.
3 Inter spiritum et animam eiusmodi potest differentia esse, quod omnis anima spiritus est, non tamen omnis spiritus anima.
4 Sed et beatus apostolus Paulus mirabiliter discernit inter spiritum et mentem dicens: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15).
5 Spiritu psallit, qui rerum [obscuras] significationes non intelligens, ore profert; psallit mente, qui easdem significationes mentis efficacia intelligit.
6 Nam spiritus Nabuchodonosor regis informatus erat, ut videret futura, sed non erat mens illuminata, ut intelligeret quae videbat.
7 Accessit propheta, divino illuminatus spiritu, qui utrumque et intellexit quae rex videbat, et exposuit quid significarent (Dan. II).
Alcuinus HOME

csg272.229 hab93.138

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik