Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, X.
| 1 | Hoc modo anima definiri potest iuxta suae proprietatem naturae: anima seu animus est spiritus intellectualis, rationalis, semper in motu, semper vivens, bonae malaeque voluntatis capax; secundum benignitatem Creatoris libero arbitrio nobilitatus, sua voluntate vitiatus. |
| 2 | Dei gratia liberatus [in quibus Deus ipse voluit]; ad regendum carnis motus creatus, invisibilis, incorporalis, sine pondere, sine colore, circumscriptus, in singulis suae carnis membris totus; in quo est imago Conditoris spiritaliter primitiva creatione impressa, sicut superius ostendimus. |
| 3 | Quamvis sit misera dum a Conditore in seipsam delabitur; tamen aeternitatem imaginemque dignitatis suae perdere non poterit: non habens in se potestatem exeundi de carne, et redeundi iterum in eam, sed eius arbitrio qui fecit eam carnique immisit. |
| 4 | Exiet enim quamvis nolens praesentandus iudicio Dei; Deoque iudicante locum intrabit suis meritis condignum, spectare [Al., exspectare] ultimi diei iudicium, ut accipiat carnem, in qua in hoc saeculo vivebat. |
| 5 | Qui spiritus modo curis angitur, modo corporis doloribus condolet, modo laetitia hilarescit, modo cognita recogitat, modo incognita scire quaerit. |
| 6 | Alia vult, alia non vult. |
| 7 | In quo est amor naturaliter, quia amor intellectu discernendus est, et ratione ab illicitis delectationibus [cohibendus], ut ea amet quae amanda sunt. |