monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , VIII. <<<     >>> X.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, IX.

1 Sciendum est certissime, animam, si in ea nobilitate permansisset qua condita est a Creatore, omnimodis immortalem esse, sicut sanctorum animae sunt; sed dum libero arbitrio, spiritu instigante maligno, depravata est, partim mortalis ex immortali facta est, sed non tota.
2 Sicut corporis vita anima est, ita animae vita Deus est.
3 Dum anima deserit corpus, moritur corpus, et mortuum recte dicitur, quia insensibile est: est tamen corpus corruptio quaedam ex carnis natura, quamvis non vivificetur ab anima.
4 Animae vero mors est, dum eam Deus deserit dono suae gratiae, ob magnitudinem scelerum, moritur meliore sui parte.
5 Duabus vero dignitatibus a Creatore anima in sua natura glorificata est, id est, aeternitate et beatitudine.
6 Beatitudo scilicet animae est Deum habere in se.
7 Quomodo habere? id est, iustam esse, quia Deus iustus est; et misericordem esse, quia Deus misericors est; et bonam esse, quia Deus bonus est; et sanctam esse, quia Deus sanctus est; et charitatem habere, quia Deus charitas est (Ioan. IV, 8).
8 Qui plurimum haec in se habet, maiorem in se similitudinem Dei habet et imaginem: quicunque vero haec in anima non habet, et alia his similia, quae Apostolus fructus nominavit spiritus, Dei habitatione indignus efficietur, et erit semivivus (Gal. V, 22): sicut latrones hominem descendentem ab Ierusalem in Iericho spoliaverunt, vulneraverunt, et semivivum reliquerunt (Luc. X, 30).
9 Semiviva erit anima, si propter vitia et iniquitates, beatitudinem visionis et habitationis Dei perdiderit; ad quam autem [Ms., sed tamen ad quam] creata est, aeternitatem perdere non potest.
10 Mutabitur enim propter peccata sua beatitudo in miseriam; et hoc erit, si concupiscentia vel ira plus dominabitur in homine quam ratio, in qua sola praecellit animantibus.
11 Ideo de tali dictum est in Psalmo: Et homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13).
12 Sicut enim loquela praecellit in carne caeteris animantibus, ita et anima ratione sola nobilior est eis, quae omnes carnales concupiscentias et animi motus quasi domina et regina de sublimi aequitatis sede regere et temperare debet.
Alcuinus HOME

csg272.225 hab93.135

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik