monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , VII. <<<     >>> IX.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, VIII.

1 Ex qua velocitate animae, quo in se sic omnia fingit audita vel visa, aut sensa, aut odorata, aut gustata, iterumque inventa recognoscit, mira Dei potentia et naturae efficacia [Al., efficientia], utcunque cognosci poterit.
2 Dum de Ierusalem cogito, non eo momento de Roma possum cogitare; vel cum de qualibet una recogito, non possum eo momento de pluribus cogitare, sed hoc unum mihi tunc praesens est in anima, quod tunc cogito, donec vel citius, vel tardius haec cogitatio recedat, et alia superveniat.
3 Nam Dei omnipotentis naturae, et ineffabili cognitioni omnia simul sunt praesentia, et semper praesentia, et nunquam recedentia.
4 Et hoc est quod dicitur quod Deus ubique totus est, quia omnia quae sunt, vel quae fuerunt, vel quae futura sunt, simul omnia, non semel, sed semper praesentia habet.
5 Nec etiam aliquis potest satis admirari, quod sensus ille vivus atque coelestis, qui mens vel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat: tantae celeritatis, ut uno temporis puncto coelum collustret, [et] si velit, maria pervolet, terras et urbes peragret: omnia denique, quae libuerit, quamvis longe lateque submota sint, in conspectu sibi ipse cogitando constituat.
6 Et miratur aliquis, si divina mens Dei, universas mundi partes simul, et semper praesentes habeat, quae omnia regit ubique praesens, ubique tota; cum tanta sit vis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae, ut ne septis quidem gravis huius ac pigri corporis, quo illigata est, coerceri ullo modo possit, quominus liberam cogitandi facultatem, quietis impatiens habeat.
Alcuinus HOME

csg272.224 hab93.133

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik