monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , VI. <<<     >>> VIII.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, VII.

1 Nunc autem consideremus miram velocitatem animae in formandis rebus, quae percipit per carnales sensus, a quibus quasi per quosdam nuntios, quidquid rerum sensibilium cognitarum vel incognitarum percipit, mox in seipsa earum ineffabili celeritate format figuras, informatasque in suae thesauro memoriae recondit.
2 Sicut enim qui Romam vidit, Romam enim [Forte, etiam] fingit in animo suo, et format qualis sit.
3 Et dum nomen audierit vel rememorat Romae, statim recurrit animus illius ad memoriam, ubi conditam habet formam illius, et ibi recognoscit [eam ad memoriam], ubi recondidit illam.
4 Et adhuc mirabilius est, quod incognitarum rerum, si lectae vel auditae erunt in auribus, anima statim format figuram ignotae rei.
5 Sicut forte Ierusalem quisquam nostrum habet in anima sua formatam, qualis sit: quamvis longe aliter sit, quam sibi anima fingit, dum videtur.
6 Similiter de homine, sicut forte de Abraham, fingit enim [Forte, etiam] homo in anima sua, qualis esset Abraham.
7 Ex eo quod alios homines vidit, sic sibi fingit membra omnia, sicut in aliis, vel in seipso cognoscit.
8 Muros et domos et plateas non fingit in eo, sicut in Ierusalem facit, [sed] quidquid in aliis civitatibus vidit sibi cognitis, hoc fingit in Ierusalem esse posse; ex notis enim speciebus fingit ignota: nec enim in civitate Ierusalem fingit hominis membra, sed aedificia civitatibus consueta.
9 Sic de omni re facit animus hominis, ex cognitis fingit incognita, habens has omnes species in se.
10 Quamvis eo puncto quo vult de quolibet una cogitare, cogitet, non quod anima exeat de sede sua ad cognoscendum aliquid, sed in seipsa manet, et in seipsa illam formam recognoscit, quam pridem mira velocitate formavit.
11 Inde est quod anima, si quidlibet repente obliviscitur, et iterum rememorat; non enim tunc temporis quo obliviscitur aliquid, inveniet loculum [Al., locum], in quo id quod quaerit, reconditum habet, quod iterum rememorat, sive curando, sive non curando.
Alcuinus HOME

csg272.222 hab93.132

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik