monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXXII. Ad Friducinum. > 6
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , V. <<<     >>> VII.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, VI.

1 Habet igitur anima in sua natura, ut diximus, imaginem sanctae Trinitatis in eo quod intelligentiam, voluntatem, et memoriam habet.
2 Una est enim anima, quae mens dicitur, una vita, et una substantia, quae haec tria habet in se: sed haec tria non sunt tres vitae, sed una vita; nec tres mentes, sed una mens: consequenter utique, nec tres substantiae sunt, sed una substantia.
3 Quod vero anima vel mens, vel vita, vel substantia dicitur, ad seipsam dicitur: quod vero memoria, vel intelligentia, vel voluntas dicitur, ad aliquid relative dicitur.
4 Proinde haec tria eo sunt unum, quo una vita, una mens una est substantia: et quidquid aliud ad seipsa singula dicuntur, etiam simul non pluraliter, sed singulariter dicuntur: eo vero tria, quo ad se invicem referuntur.
5 Nam memoria alicuius est memoria, et intelligentia alicuius est intelligentia, et voluntas alicuius est voluntas: et haec ad se invicem referuntur.
6 Sed in his tribus unitas quaedam est: Intelligo me intelligere, velle et meminisse; et volo me intelligere et meminisse et velle: et memini me intelligere et velle et meminisse.
7 Et sic in singulis singula capiuntur.
8 Sed de his alias.
Alcuinus HOME

csg272.221 hab93.131

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik