monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , IV. <<<     >>> VI.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, V.

1 Est quoque anima imagine et similitudine sui Conditoris in principali sui parte, quae mens dicitur, excellenter nobilitata.
2 Quae imago tandem in ea clara et pulchra est, si toto Deo Conditori desiderio vincta est [Al., iuncta est].
3 Quamvis vero vilis et deformis a Deo recedens efficiatur, tamen si ratione viget, vel intellectu sentit, manet in ea quaedam naturae dignitas suae.
4 Unde de tali anima, a sui Conditoris recedente dilectione, divina dicit Scriptura: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur; thesaurizat, et ignorat, cui congregat ea (Psal. XXXVIII, 7).
5 Nec hanc vanitatem auferre posse ostendit ab ea imaginem Dei: quanquam scilicet magna sit natura anima humana, tamen vitiari potest, quia summa non est: tamen quia summae naturae imago est, id est, divinae, magna est natura, et nobilis.
6 Nobilis a Conditore creata, sed ignobilis vitio proprio facta, id est, dum a Dei declinat servitio, sua volens uti potestate, quod est primum malum omni rationali creaturae.
7 Ita tandem ordinate vivit anima, si eum diligit qui supra se est, id est, Deum; et prudenter ea regat quae regere debet, id est, carnales sensus.
8 Ergo quatuor quidem animae diligenda sunt, id est, quod supra se est, et id quod iuxta se est [et id quod ipsa est, et id quod sub se est].
9 De duabus horum, praeceptum in sacris legitur litteris, id est, de dilectione Dei et proximi: de sua vero dilectione, et carnis suae, non sunt praecepta statuta, quia duobus prioribus haec duo inesse dignoscuntur: quia qui Deum vel proximum perfecte diligit, seipsum negligere non poterit; quia haec est animae summa beatitudo, eum diligere a quo est, et socias suae beatitudinis diligere animas, et illis prodesse vel carnis officio, vel mentis beneficio, ut bona illis optet, et quantum valeat, faciat.
Alcuinus HOME

csg272.219 hab93.129

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik