monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , III. <<<     >>> V.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, IV.

1 Et haec quatuor, si charitate perfecta in anima fiunt, efficiunt eam Deo proximam. Quia nihil [aliud] est optimum hominis, cui haerere beatissimum sit, nisi Deus: cui haerere certe non valemus, nisi dilectione.
2 Proinde hae quatuor virtutes uno charitatis diademate ornantur.
3 Quae est vera sapientia, nisi Deum intelligere amandum? Quae est iustitia, nisi eum colere, a quo est, et quidquid habet boni, ab eo habet? Quid temperantia, nisi integrum se praebeat in perfectione vitae ei, quem amat? Quid fortitudo, nisi pro amore Dei fortiter omnia tolerare adversa? Si enim Deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur quoniam summum bonum appetere est bene vivere, ut nihil sit aliud bene vivere, quam toto corde, tota anima, tota mente diligere Deum, a quo existit.
4 Ita tandem ordinate vivit, qui seipsum considerat, quid sit, et quo festinet: si affectus animi, vel carnales motus, provida gubernat ratione.
5 Si enim vel concupiscentia, vel ira rationem vincit, et dominatur quaelibet illorum in anima; ordo perversus praecipitabit consentientem in peius; et tenebit [Al., tenet] solium rationis ira, si immoderata erit, vel concupiscentia effrenata.
6 Ex his tribus quasi radicibus, si corruptae erunt, omnes pene pullulant pestes.
7 Concupiscentia data est homini ad concupiscenda quae sunt utilia, et quae sibi ad salutem proficiant sempiternam.
8 Si vero corrumpitur, nascitur ex ea gastrimargia, fornicatio, et phylargiria [Al., philargeria].
9 Ira data est ad vitia cohibenda, ne impiis, id est, peccatis, homo serviat dominis, quia iuxta Domini vocem: Qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34); ex qua corrupta, procedit tristitia, et acedia.
10 Ratio data est, ut diximus, omnem hominis vitam regere, et gubernare, ex qua si corrumpitur, oritur superbia, et cenodoxia.
11 Ex his quasi arboribus, plurimi vitiorum ramusculi in perniciem animae succrescunt, de quibus in huius epistolae angustia disputare longum est, et non nimis necessarium.
Alcuinus HOME

csg272.217 hab93.127

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik