monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3
Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, , II. <<<     >>> IV.

Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, III.

1 Triplex est enim animae, ut philosophi volunt, natura: est in ea quaedam pars concupiscibilis, alia rationalis [Al., rationabilis], tertia irascibilis.
2 Duas enim habent harum partes nobiscum bestiae et animalia communes, id est, concupiscentiam, et iram.
3 Homo solus inter mortales ratione viget, consilio valet, intelligentia antecellit.
4 Sed his duobus, id est, concupiscentiae et irae, ratio, quae mentis propria est, imperare debet.
5 Cuius excellentiores virtutes, quatuor esse manifestum est, id est, prudentia, qua [Al., quae] agenda vel non agenda discernit; et iustitia, qua Deus colitur, et amatur, et recte vivitur inter consocias animas; temperantia, quae concupiscentiam vel iram gubernat, ne definitos honestatis terminos transgrediantur; fortitudo, qua adversa huius vitae quaecunque contingant, constanti animo tolerat.
Alcuinus HOME

csg272.216 hab93.126

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik