| 1 | Et haec sola anima nobilis est, si illum amat a quo est quod est; qui illam talem creavit, ut in se sui ipsius imaginem et similitudinem haberet impressam, et digna Dei esset habitatione, secundum modum, quem [Al., quo] quaelibet creatura in se Creatorem habere possit; sic ordinata, ut id quod sibi excellentius est, id est Deus [Al., Deum], tota amaret intentione: et id quod sibi inferius est, id est carnem, toto regeret studio. |
| 2 | Proinde igitur, quia melior pars est hominis anima, decet eam dominam esse, et quasi de sede regalis culminis imperare, quid, per quae, vel quando, vel ubi, vel quomodo faciat membra, et considerare diligenter, quid cuique [Al., quid cui] membro imperet faciendum; quid cuique [Al., quid cui] consentiat in desiderio suae naturae; et haec omnia rationabili mentis intuitu oportet eam discernere, ne quid indecens fiat in officio suae carnis alicubi. |