Alcuinus, De ratione animae, De ratione animae, I.
| 1 | Sanctae sollicitudini vestrae et laudabili in Deo studio placuit deprecari, de ratione animae aliquid nostram scribere devotionem, propter quasdam inquisitiones, ut ais, anno transacto inter vos ventilatas. |
| 2 | Quod libenter fecissem, si me tanto flagrari [Al., tantum flagrare] ingenio nossem, ut tam arduas rationes [Al., relationes] digne exponere posse confiderem. |
| 3 | Sed ex parte indignum esse videtur dicere meipsum me nescire. |
| 4 | Quid sum ego, nisi anima et caro? Caro quid sit, omnibus notum est, qui se sciunt homines esse: animae vero rationem vix paucorum est pleniter nosse. |
| 5 | Nec aliquid magis homini in hac mortalitate viventi necessarium est nosse, quam Deum et animam. |
| 6 | Quantum enim quisque Deum agnoscit, in tantum diligit, qui minus agnoscit, minus diligit: ergo naturale est omni homini Deum amare. |
| 7 | Si naturale est omni homini bonum amare, naturale est etiam Deum amare, quia Deus summum bonum est sine quo bono, nil [Al., nihil] boni quisquam habere poterit. |
| 8 | Ille est indeficiens bonum, plena pulchritudo, totius felicitatis abundantia. |
| 9 | Amor vero huius boni, non nisi in anima esse poterit; et hoc animae excellens bonum est, illud amare bonum, in quo solo, et a quo, et per quem, quidquid boni est in ulla creatura, bonum est. |