Alcuinus, De orthographia, littera t
| 1 | totidem per t scribitur, quia a tot numero aduerbiali uenit. |
| 2 | trans praepositio interdum plena est, ut transtulit transeo transactum; in quibusdam n et s amittit, ut traducit traicit. |
| 3 | tabula et fabula per b scribantur. |
| 4 | testor aliquid confirmans sententia; contestor cum quadam auctoritate affirmans; protestor manifeste cauenda denuntians; obtestor aliquem iurare compellens; attestor aliquem ad testimonium uocans, qui sit dignitate uel auctoritate eminens; detestor aliquid execrandum respuens. |
| 5 | triumphat hostem qui superat; triumphat nos deus, cum superandi hostes auxilium tribuit. |
| 6 | transmigro uerbum duplicem significationem habet. transmigro enim cum de loco ad locum iter facio. item transmigro dicitur, cum additamento accusatiui casus, id est cum aliquem de loco ad locum transfero, ut Nabuchodonosor transmigrauit Iudaeos de Hierusalem in Babyloniam. |
| 7 | transmigrans participium aeque dupliciter et de loco ad locum transiens aliquis et alium de loco ad locum transferens intellegitur. |
| 8 | tunc temporis aduerbium est, tum ordinis. |
| 9 | terga hominum sunt tantum, singulariter tergum; tergus quadrupedum, pluralem facit tergora, id est coria. ideo in exemplo, quod grammaticus posuit, uitiosa compositio est uersa iuuencum / terga fatigamus hasta, quia quod hominum fuit animalibus imposuit, et est cacosyntheton. |
| 10 | tinguere scribendum est, non tingere. |
| 11 | temeritas sine consilio, audacia post consilium. |
| 12 | temperantia animorum, temperatio rerum, temperies aurarum. |
| 13 | Turbo, si sit proprium, Turbonis facit; si appellatiuum, turbinis. nam siue uentus siue quo ludunt pueri, hic turbo dicitur: Vergilius torto sub uerbere turbo. |
| 14 | teloneum, non theloneum, id est per t simplicem, non asspiratione addita. |
| 15 | est autem Grece telon, Latine uectigal. |
| 16 | traho ueho in praeterito asspirationem in x conuertunt, ut traxi uexi. |
| 17 | alia proiciunt asspirationem, dicimus enim prehendo et prendo, uehemens et uemens, nihil nil et nihili, Hercule et Hercle, quod est aduerbium iurandi. |