monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s
Alcuinus, De orthographia, littera r <<<     >>> littera t

Alcuinus, De orthographia, littera s

1 sol in utroque numero declinatur, sed singulariter sol ipsum luminare significat; at soles ipsos dies nominamus, in quibus sol totum inluminat polum. non nulli tamen ueterum ipsa carmina soles nominauere, sicut Horatius exorsus est: soles meos omni ecclesiae uestrae commendo, et Maro saepe ego longos / cantando puerum memini me condere soles.
2 similis sum tui moribus, similis tibi facie.
3 studio tibi feci, id est dum studeo tibi; studio tuo feci, id est te studente.
4 sartrix uel sertrix, quae sarcit; sarcinator, qui sarcinas seruat.
5 salubre ad locum refertur et ad cibum, salutare consilium est; ita salubre non nocet, salutare prodest.
6 suppellex per duo p et per duo l scribitur.
7 sanies socordia sitis et in neutro sulphur scrupulum sinapi siler, singularia tantum sunt; sed Vergilius sulphura uiua et Terentius masculine scrupulum retulit.
8 sors sortis et sors sordis dicitur; Ambrosius mundet uasa ne sors aliqua uini gratiam decoloret, tametsi negant quidam sordem nominatiuum singularem habere.
9 sensus nomen est quartae declinationis et participium praeteriti temporis a uerbo passiuo, quod est sentior, cuius etiam perfectum est sensus sum, sensus es, sensus est, non sentitus.
10 secturus, non sectaturus, a uerbo seco.
11 sterceratos agros, non stercoratos dicas, quibus stercus ad fecundandum infertur.
12 saeuus, saeuio saeui saeuisti, per ae diptongon.
13 sagena per e, cum retia significat; sagina per i, cum pastum et pinguedinem.
14 segnities uitii est; segnitia frigoris.
15 supplico diuinae pietati per duo p.
16 solium proprie sedes regalis est, unde Grece basilicos thronos uocatur.
17 super est quod eminet; supra quod substratum aliquid habet; supter quod re aliqua superiore premitur; suptus quod demissum altius non tangitur.
18 seruitium multitudo est seruorum, seruitus condicio seruiendi.
19 sed ueteres indifferenter seruitium pro seruiendo posuerunt.
20 sal et masculino genere et neutro dici potest.
21 saturitas in cibo, in ceteris uero satietas.
22 sero rumores, id est diuulgo.
23 sanguis dicitur dum manat, effusus uero cruor.
24 sumimus cum ipsi, accipimus ab alio.
25 sic cum damus, dicendum accipe; cum permittimus ipsi tollere, dicendum sume.
26 saepe b in praepositione sub, euphoniae causa, in sequentem mutabitur consonantem, ut suffero suggero summitto suppono et cetera talia.
27 saepe et integra permanet si sequens syllaba a uocali incipit, ut subaudio subesse subire.
28 sicut primus e multis et prior ex duobus, ita postremus de multis, posterior e duobus.
29 superbus qui super uult uideri quam est.
30 sero seras seraui a claudendo, et inde serae, id est uectes quibus urbium clauduntur portae, quae ueniunt a sera, id est uespera, et in psalmo quoniam confortauit seras portarum tuarum, et hoc quia sero, id est uespere, ciuitatum obclauduntur portae.
31 sero seris seui a seminando.
32 Syriam Syracussas symbolum, ut in ueterum libris sic in nostris, per y scribi oportet.
33 sumpsi per p scribendum est, similiter et sumpturus.
34 sed antiqui sedum dicebant, ideo sed per d debet scribi, sat per t, quia per apocopam a satis fit.
35 scribo per b, scripsi per p scribendum, quia b transit in p in praeterito tempore.
36 supter per p, non per b scribitur.
37 saeuus seruus per duo u, ita ut prior digammon, sequens uocalis; similiter paruus prauus et coruus.
38 seruile ciuile et ouile per u scribenda sunt, i longa ante l.
39 solemne, eo quod solet in anno, per unum l scribendum est; sed et m sequenti syllaba secundum Priscianum iungi debet.
40 sedeo sedi, inde sessurus per duo s scribitur.
41 spondeo spopondi, quod s in secunda amittit syllaba, uelut Prisciano placet.
42 scio sciui scitum sciturus facit et ex eo scisco.
Alcuinus HOME

csg249.85

Alcuinus, De orthographia, littera r <<<     >>> littera t
monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik