monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r
Alcuinus, De orthographia, littera q <<<     >>> littera s

Alcuinus, De orthographia, littera r

1 reliquiae per q scribendum est et unum l, licet Vergilius poetica licentia dixisset relliquiae Danaum.
2 rubor coloris; robur uirtutis; robor arbor est.
3 redoleo unguentum.
4 regius quod regis fuit; regale quod rege dignum est.
5 roseum per e, roseacium mixtum.
6 recens feci dicimus, non recenter, utentes nomine pro aduerbio.
7 rythmus Grece, Latine modulatio.
8 re praepositio non tantum plena praeponitur quibusdam partibus orationis, ut remouet refricat respirat, sed et d litteram assumit, ut redolere redire; sed interdum d littera geminatur, quoties ab ea sequens incipit syllaba et una pars orationis expletur, ut reddere dicimus, geminata d; reducere autem simplici.
9 re praepositio saepe, cum ad consonantes accedit, geminat illas, quod plerumque apud antiquos est, ut cado reccido, tuli rettuli, pello reppello, do reddo, lego rellego.
10 r sequente, a uel u uocales non asspirantur, ut arcus urtica urna, notatis hara harena harundo.
11 r sequente, e uocalis leuiter effertur, ut erus eruum ergo nisi post r sequatur b uel n uel s uel e longa, tunc grauiter profertur, ut herba herbidus herbilis herbosus, proprium Hernae, unde est Hernica saxa colunt, Hersilia, heres heredium, Herennius proprium et Hercules.
12 r sequente, i uocalis semper asspiratur, ut hircus hirquitallus Hirpinus hirsutus hirtus Hirtuleius Hirrus proprium, nisi aut monosyllabum sit, ut ir, aut ex motu uerbi, ut eo is irem ires, Iris id est arcus, aut si a post r sequatur: tunc enim non asspiratur, ut ira iratus iracundus irascor et quicquid ab eis fit.
13 r sequente, o uocalis non asspiratur, ut orbus; si uero alia r sequatur aut t, tunc asspiratur, ut horreo horreor horror horreum hortus holerum Hortentius, notatur hordeum.
14 re praepositio d litteram extrinsecus accipit cum ad uocalem incipientem uerbi alicuius accessit, quam d non accipit si ad u consonantem accedat, ut ulcero redulcero, ago redigo, eo redeo, uoco reuoco, uinco reuinco.
Alcuinus HOME

csg249.83

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik