monumenta.ch > Alcuinus > SECUNDA FERIA. > littera q
Alcuinus, De orthographia, littera p <<<     >>> littera r

Alcuinus, De orthographia, littera q

1 q littera tunc recte ponitur, cum illi statim u littera et alia quaelibet una pluresue uocales coniunctae fuerint, ita ut una syllaba fiat, cetera per c scribuntur.
2 qui syllaba per q u i scribitur; si diuiditur, per c u i scribenda est.
3 quit uerbum, quod fit a queo quis quit, per t; quid pronomen per d scribendum est.
4 quot, quando numerus est, per t, quando pronomen, per d scribendum est.
5 quantus et tantus per n euphoniae causa, uenit enim a quamtus et tamtus.
6 quicquam et quicquid in medio per c non per d scribi debet: in compositione enim plerumque d in c commutatur, ut in praepositionibus accedo accumulo.
7 querela per unum l, sicut suadela tutela candela corruptela.
8 quoties et toties sine n, licet ueteres per n.
9 quatenus aduerbium loci, id est quousque, per e; quatinus coniunctio causalis, id est ut, per i scribendum est.
10 quaeritur de inquirendo, queritur de plorando; quaestus lucri per diptongon, questus lacrimarum.
11 querimonia per e.
12 quorundam, sicut eorundem, per n, non per m.
13 queror de te, tibi de illo; item conqueror.
14 quo uadis? ad quem locum significat; qua uadis? qua uia dicitur. quo aliquando pro ubi ponitur: Augustinus inuenis domum famosam, quo boni habitant, id est ubi habitant.
15 quantus quam magnus dicitur: quotus cuius aetatis, unde et quota luna dicitur, Augustinus quotus quisque in hac uita existere potest, qui non conuincatur esse peccator, id est in qua aetate, quo dierum uel annorum numero.
16 quotidie aduerbium numeri per q scribendum est, non per c, ut quot diebus; cotidie aduerbium continuationis per c et o dicitur et scribitur, non per q, quia non a quota die, sed a continenti die dictum est.
17 quaestor a quaerendo, quasi quaesitor, per ae diptongon.
18 quanquam prior syllaba n debet habere, non m.
Alcuinus HOME

csg249.82

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik