monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p
Alcuinus, De orthographia, littera o <<<     >>> littera q

Alcuinus, De orthographia, littera p

1 potius per o scribendum est, non per u, qui a potis uenit.
2 praesto per o scribendum, non per u, unde praestolari dicimus, non praestulari.
3 prehendo et prendo, utrumque dici potest.
4 pauidus et auidus per u scribendum est.
5 Parasceue per u scribi debet.
6 Pascha et phase unum est.
7 patriarcha h debet habere, id est princeps patrum.
8 papauer per u scribendum est.
9 plagiarius, id est seductor: lege in apostolo.
10 pandectes omnia ferentes: ideo uetus et nouum testamentum, si insimul scribitur, pandecten dicitur.
11 parumper, id est perparum, praeposterata praepositione per, sicut pubetenus, oblata s per apocopam.
12 Phoebus sol, Phoebe luna, per h.
13 pudet me amoris; paenitet me muneris; piget me profectionis; patiens sum laboris; plenus sum bonorum et bonis.
14 praeeo illi.
15 potior fructus et fructu dicitur; apud antiquos potior hanc rem.
16 potior potissimus facit.
17 potamus eum cui potum porrigimus.
18 probo uerbum duplicem significationem habet: probamus enim quae eligimus, id est approbamus; probamus quae qualia sunt temptamus, ut proba me, Deus.
19 pecto caput, non pectino; pexum non pectinatum.
20 patrium dicis a patria, paternum a patre.
21 pinnas murorum; pennas auium.
22 praemium cum diptongon; pretium per e simplicem.
23 precari est rogare; deprecari excusare uel purgare; Vergilius equidem merui, nec deprecor, inquit.
24 pluris dicimus quod maiore summa taxatur, plures uero de multitudine.
25 plures comparatiuus est, cuius positiuus multi.
26 pignera rerum, pignora filiorum et affectionum.
27 pertinacia malae rei dicitur et constantia bonae.
28 percussum corpore, perculsum animo dicimus.
29 postulatur aliquid honeste, poscitur improbe.
30 pulmentum et pulmentarium dicitur.
31 pauus paui et pauo pauonis.
32 pometa dicimus ubi poma nascuntur, pomaria ubi seruantur.
33 pene et penes aduerbium et praepositio per e, poena, quod est supplicium, per oe.
34 praegnantem cum scribis annectis g secundae syllabae, aut scripto diuidis, et alia huiusmodi, ut pignus dignus.
35 pono aliquid simpliciter statuens; dispono aliquid operis inpensioris uel consilii facturus, est etiam disponere foederis ineundi.
36 potior potitus sum et perfruor perfructus sum faciunt.
37 primitiae pluraliter tantum dicuntur, sed aliquotiens singulariter intellegendae.
38 pario peperi, partum facit supinum uerbum, inde pariturus.
39 percutio percussi per duo s, inde percussurus.
40 parco parsi praeteritum facit.
41 pangor pactus sum praeteritum facit.
42 praepositio et praeterea per diptongon scribenda.
43 pro praepositio, cum sit naturaliter longa, interdum in conpositione corrumpitur, partim correptione, ut proauus, partim assumptione litterae d, ut prodest proditus prodigus; interdum integra est et ipsa et pars cui coniungitur, ut procuro.
44 sequentibus i et u loco consonantium, numquam litteram perdit aut mutat, ut prouidens, aut assumit aut corrumpitur, ut proiectus.
45 p et s apud Latinos pro ψ Greca ponuntur, ideo in uerbis b saepe in p mutamus.
46 peto expeto sine s, specto exspecto per s.
47 priuignum per detractionem e litterae dici potest: integrum enim eius priuigenum reor.
48 peteredium, abiecta h in conpositione, a petendis hereditatibus.
49 pro in appositione uel conpositione localis et temporalis est, pro templo prouideo; et loco e et super uel ante uel ad uel in accipitur, ut prominet, id est supereminet; pro curia signa sociis dare, id est ante curiam; Vergilius summis incuruant uiribus arcus / pro se quisque uiri, id est ad suas uires; pro testimonio, hoc est in testimonio; et pro interiectione accipitur, ut pro dolor, et circumflectitur.
50 prae in appositione uel compositione inuenitur et ad uel ob uel super uel ualde uel ante significat: Terentius contempsi illum hic prae me hoc est ad comparationem mei, item fit misera prae amore id est ob amorem; praesideo supersideo; praeualidus ualde ualidus; praedico antedico.
51 Phoebus, id est Apollo, ita scribitur, ut post p sequatur h.
52 postumus abiecta h in compositione: est enim post humatum, id est sepultum patrem natus.
53 plaustrum capistrum claustrum uestrum rastrum et talia: tres consonantes uocale sequente in unam syllabam iungendae sunt.
54 periurus qui male iurat, peiuro uero uerbum r non debet habere: est enim quasi peius iuro.
55 protenus per e aduerbium locale, id est porro tenus, ut cum protenus utraque tellus / una foret; protinus per i temporale est, id est statim protinus Aeneas coepit celeri certare sagitta.
56 pudoris per u et per o scribendum est; poderis per o et per e, id est tunica talaris, qua sacerdotes in ueteri lege utebantur.
Alcuinus HOME

csg249.79

Alcuinus, De orthographia, littera o <<<     >>> littera q
monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik