Alcuinus, De orthographia, littera o
| 1 | ob praepositio interdum ponitur plena, ut est obire oberrare; interdum in eandem litteram transit, a qua sequens sermo incipit, ut offulsit ommutuit opposuit; sequente uero u loco consonantis integra manet, ut obuersus obuius. |
| 2 | olea ipsa arbor est, fructus oliua, sucus oleum. |
| 3 | onus, si de onere uenit, per o solam, si de honore, per h. |
| 4 | oblatrat per b scribendum est. |
| 5 | occasus per duo c et per unum s scribi debet. |
| 6 | optat per p scribendum est. |
| 7 | obstipui obstupeo obsum obstrepo: b ad priorem syllabam, s ad secundam pertinet. |
| 8 | obitus nomen et subito atque obter aduerbium, ab ob et sub praepositionibus incipiunt. |
| 9 | obsoleuit s quidem habet, sed non ipsius uerbi, sed praepositionis, quae est obs, sicut ab et abs; obsoleuit, id est inueterauit. |
| 10 | obaudiens ab aure, eo quod audiat imperantem, ideo per au scribendum est. |
| 11 | obnixus, id est conabundus, per i; obnexus, id est obligatus, per e. |