Alcuinus, De orthographia, littera n
| 1 | nanctus per n et c scribi debet, nacturus participium futuri temporis per c solum. |
| 2 | nauita et nauta, utrumque recte dicitur. |
| 3 | nummularius per duo m, quod est nummorum largitor; nummisma similiter per duo m, quod est nummi percussura. |
| 4 | nauus, quod est strenuus uel efficax, per duo u. |
| 5 | nimis dicitur quicquid plus fuerit quam oportet; nam paruum est quod minus est quam oportet; horum in medio modus est, quod dicitur satis est. sed aliquando Latina lingua hoc uerbo sic abutitur, ut nimis pro eo quod est ualde ponatur, ueluti positum inuenimus in litteris sacris; nam et in psalmo tu praecepisti mandata tua custodire nimis, id est ualde. |
| 6 | nullus est tam in re quam in persona, nemo in persona dicitur, ut nehomo. |
| 7 | noui declinantur sicut et odi et memini. |
| 8 | nubit femina uiro, uir autem ducit uxorem; mulier nubit, quia pallio obnubit caput genasque. |
| 9 | nubo, cum uocalis sequitur, b debet esse, cum consonans, p, ut nupsi. |
| 10 | nihil aduerbium est, nihili nomen est; homo enim nullius momenti nihili dicitur. |
| 11 | nauigium omnis classica profectio. |
| 12 | nauta est omnis qui laborem facit nauigandi. |
| 13 | nauis ablatiuum et in i et in e mittit. |
| 14 | nequam non malum significat, sed inutilem. |
| 15 | neglegens per g scribendum, quasi nec legens, c in g conuerso. |
| 16 | nobilis mobilis debilis habilis, per b scribenda sunt. |
| 17 | narro et narratio per r scribatur. |