Alcuinus, De orthographia, littera l
| 1 | liber siue libertatem siue corticem significet, omnia per b scribantur. |
| 2 | libidinosus a libidine per b, liuidus a liuore per u scribendum est. |
| 3 | lepus animal est, lepos iocunditas uoluptatis, unde et gratum aliquid lepidum dicimus. |
| 4 | limen aedium est, limes regionum. |
| 5 | largitas humanitatis est, largitio ambitionis. |
| 6 | loqui hominis est, obloqui obtrectatoris, sicut obicit opponit; alloqui persuadentis hortantisque uel iubentis, eloqui oratoris est. |
| 7 | Laurentius et alia nomina, quae nominatiuum casum singularem in ius habent, genetiuum singularem et nominatiuum pluralem in duplicem i mittunt, uocatiuum singularem in simplicem i aut in ie, ut hic impius huius impii o impie. |
| 8 | luceo et lugeo in unum perfectum deueniunt luxi. |
| 9 | lino facit perfectum linui et liniui. |
| 10 | laetus per ae diptongon scribitur, quia laetitia a latitudine uocata est. |
| 11 | leprosi a pruritu nimio ipsius scabiei dicti sunt, ideo per p scribi debet. |
| 12 | lego legas ab elegendo; lego legis a legendo. |
| 13 | loquor loqueris loquitur per q scribenda sunt, locutus uero euphoniae causa per c et simplex u scribatur. |