Alcuinus, De orthographia, littera h
| 1 | haud, quando aduerbium est negandi, d littera terminatur et asspiratur in capite, quando autem coniunctio disiunctiua est, aut, per t litteram sine asspiratione scribitur. |
| 2 | huiusce per c litteram scribendum est: antiqui enim pronominibus ce addebant, ut hicce illicce isticce, unde subtracta eadem nouissima syllaba ce, relictum est hic illic istic, accentu tamen remanente in nouissima syllaba. |
| 3 | hiems sine p scribi debet, licet sumpsi per p scribatur, propter ψ Grecam cuius potestatem p et s in Latino habent. |
| 4 | habeo a tenendo cum asspiratione scribitur; abeo a recedendo sine asspiratione et est compositum a duabus integris, id est ab et eo. |
| 5 | hiatus oris apertio cum asspiratione; chiatus per c et h, uas. |
| 6 | himnus per h scribendum est. |
| 7 | haurit per h scribendum est; audit sine h. |
| 8 | hi et his pronomina per unum i scribenda sunt. |
| 9 | herbescit ager cum herbam generat, sicut adolescit et pubescit cum spicae proximant. |
| 10 | asspiratio ante uocales omnes poni potest, post consonantes autem quattuor tantummodo ponitur c t p r, ut habeo heres hiems homo humus Chremes Thraso Philippus Rhodus. |
| 11 | h ideo uocalibus extrinsecus ascribitur, ut minus sonent, consonantibus autem intrinsecus, ut plurimum sonent. |
| 12 | habena quae regit, per b cum asspiratione; auena quae significat tibiam uel stipulam, per u sine asspiratione. |
| 13 | hiscit, os aperit. |
| 14 | hypocrita Grece, Latine simulator: hypo enim Grece falsum, crisis iudicium interpretatur. |