monumenta.ch > Quintilianus > 3 > littera g
Alcuinus, De orthographia, littera f <<<     >>> littera h

Alcuinus, De orthographia, littera g

1 gnatus per g et n scribendum, sicut gnauus, quia et in conpositione ipsam retinent g, ut agnatus ignauus.
2 gaudium animi, laetitia et exultatio etiam uerborum atque membrorum.
3 gremium interius, sinum exterius.
4 git monoptoton et pluralem numerum non habet, est autem neutri generis et per omnes casus declinatur.
5 gnarus doctus perfectus sciens, gnauus fortis agilis.
6 garrit subtiliter murmurat, garrulus uerbosus loquax.
7 gestit, uult cupit optat desiderat; gestat, portat.
8 gloriosus a frequentia claritatis dictus, pro c g littera commutata est.
9 grandaeuus quasi grandis aeuo, ideo per duo u scribitur.
10 gratulor pro gaudeo et gratias ago.
Alcuinus HOME

csg249.73