monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 5 > PSALMUS. > littera c > littera d
Alcuinus, De orthographia, littera c <<<     >>> littera e

Alcuinus, De orthographia, littera d

1 de praepositio aut plena in compositione ponitur, ut deducere demonstrare detrudere, aut correptione e litterae corrumpitur, ut deorsum. nam quando e littera in i transit, ut aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras, non est a praepositione de, sed a dis, ut distraho dispertior.
2 disertus, eloquens, per di; desertus, derelictus, per e.
3 delator, qui defert ad accusandum, per de praepositionem; dilator per di praepositionem, cum tardare significat.
4 deluit, purgauit, per de; diluit, temperat, per di.
5 deduco, de amico producendo, per de; diduco autem, id est distraho, per di.
6 delictum, id est peccatum, per e in prima syllaba et per i in secunda scribendum est.
7 dilectus id est carus, mutato ordine, i in prima syllaba et e in secunda debet scribi; dilectum, ab electione, per di, nam diligi affectionis est, deligi iudicii.
8 delectatio et delector et quae declinantur ex eis per de.
9 di quidem et dis separatiua sunt et eandem significationem habent, quomodo ab et abs, ut diuido distraho; et dis componitur quando sequitur c f p s t et i loco consonantis, ut discutio, differo, diffundo s in f mutata euphoniae causa, disputo dissero distraho disiungo; in aliis consonantibus di praeponitur, ut diduco digero diluo dimitto diruo, et ubique di producitur praeter dirimo disertus.
10 deus per e solam; daemon per diptongon.
11 decus honoris est, decor formae est.
12 Didymus prima syllaba per i, secunda per y.
13 discedo per i, descendo per e.
14 desperatus per e, dispersus per i.
15 deficiscor defectus sum facit.
16 de memoratiuum est et intentiuum et priuatiuum, de homine, detraho, desum.
Alcuinus HOME

csg249.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik