Alcuinus, De orthographia, littera c
| 1 | causa per unum s scribatur. |
| 2 | circum praepositio quibusdam in locis m amittit ut circuire, in quibusdam seruat ut circumuenit, in quibusdam postponitur: Vergilius maria omnia circum. |
| 3 | cauerna per u; taberna per b scribatur. |
| 4 | Cana si locum significat per unum n, si germen per duo n, id est canna. |
| 5 | cynomia per y scribendum est, caninam muscam significat; cynos Grece canis dicitur, coenomia per diptongon oe communem muscam, id est omnis generis muscam significat, quia coenon Grece commune dicitur, inde coenobium communis habitatio appellatur. |
| 6 | carduus trium syllabarum est, sicut arduus fatuus mortuus. |
| 7 | cuspis cuspidis non cuspes. |
| 8 | commodamus quae recipimus per duo m scribitur, mutuamus dum aequalia recipimus. |
| 9 | collocat per duo l scribitur. |
| 10 | comminus per duo m, eminus per unum m; comminus cum gladiis pugnamus, eminus cum lanceis, quia illud a manu non recedit, hoc e manu emittitur. |
| 11 | cerno cresco et glisco in unum praeteritum perfectum ueniunt, quod est creui. |
| 12 | cupio cupiui facit et cupii. |
| 13 | casses retia dicuntur et per duo s scribitur. |
| 14 | comedia, carmina quae in conuiuiis canuntur, per e simplicem. |
| 15 | comburo comparo compono per m et non per n; sic complaceo, commoratus, comprehendo, commodat et commendat, computrescit, complures per m scribenda sunt. |
| 16 | camelus per unum l. |
| 17 | celo celas, id est abscondo, per simplicem e; caelo caelas, cum picturam significat, per ae diptongon scribendum est, unde melius intellegitur caelum a pictura siderum quam a celando mortalibus arcana dictum. |
| 18 | circa ad uisibilem materiam uel locum pertinet. |
| 19 | erga ad animum spectat, maxime cum aliquem propensiorem affectum generat proximorum. |
| 20 | circum ad tempus refertur. |
| 21 | cis localem habet significationem, ut cisalpinam Galliam, et pro ultra accipitur, ut cis definitum tempus, hoc est ultra. |
| 22 | ex eo citra: citra paene eandem significationem habet quod cis, nisi quod propriis nominibus cis et appellatiuis citra saepius praeponi solet, cis Renum, cis Alpes, citra forum; et a cis citra, a citra citer citerior citissimus. |
| 23 | circiter ad numerum pertinet, ut circiter decem horarum. |
| 24 | carcer ubi homines clauduntur, carceres unde quadrigae exeunt. |
| 25 | cepit per simplicem e a capiendo, coepit per diptongon oe de incipiendo; coepta per diptongon oe; incepta per simplicem e. |
| 26 | con praepositio, si ad uerba a uocalibus incipientia accedat, n consonantem perdit, ut aequo coaequo, eo coeo et reliqua; si autem ad uerba a digammo incipientia, non perdit n litteram, ut uolo conuolo, uinco conuinco. |
| 27 | coquus coqui prima syllaba per c, secunda per q scribendum est: non enim dicimus quoquere, sed coquere. |
| 28 | coniunx secundum analogiam per n scribendum est, sed euphoniae causa n tollitur et dicimus coniux. |
| 29 | c sequente nulla uocalis asspiratur, ut acies ecce oculus. |
| 30 | caelebs qui sibi iter facit ad caelum, et caelebs caelestium ducens uitam, et caelicola qui caelum colit, ut angelus: haec ae diptongon. |
| 31 | coaetaneus, quasi compar aetatis, per ae diptongon. |
| 32 | cado cecidi a cadendo per e; caedo caecidi a percutiendo per ae diptongon; cedo cessi a declinando per e scribitur. |
| 33 | caluo, id est decipio, per u scribendum est, calui secundum regulam debet facere, et exinde calumnia deriuatur. |