monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a
Alcuinus, De orthographia, [praefatio (et epilogus)] <<<     >>> littera b

Alcuinus, De orthographia, littera a

1 aeternus, aetas, aeuum per duo u, aequitas, aequus id est iustus, haec omnia per ae diptongon scribenda sunt; equus, si animal significat per simplicem e.
2 accusso per duo c et per duo s scribi debet, accedo per duo c.
3 saepe ad, euphoniae causa, in sequentem mutabitur consonantem, ut afficio affluo allido ammoneo annuo appono arripio assumo, alligo per duo l, annuo per duo n, appareo per duo p, attuli per duo t scribi debent.
4 at si coniunctio est, per t scribendum est, si praepositio per d.
5 atque item coniunctio composita per t similiter scribendum est.
6 apud praepositio in d finiatur.
7 ab artu artubus, ab arte artibus; similiter ab arcu arcubus, ab arce arcibus dicendum est.
8 aeger animo, aegrotus corpore, utrumque per diptongon scribitur.
9 alibi alio loco, alias alio tempore significat.
10 aer disyllabum est, aes monosyllabum et non habet pluralem numerum nisi aera tantum.
11 aufero id est abfero b in u mutata.
12 acer facit pluraliter acri, acris facit pluraliter acres.
13 ad praepositio corrumpitur si sequens uerbum a consonante incipit, ut apponit ammittit.
14 alium et dolium per i scribenda: Vergilius alia serpillumque per i dixit.
15 audacter Latinum est, sed audaciter melius, quia nomina x littera terminata in aduerbiis i assumunt, ut atrox atrociter, ferox ferociter.
16 accersit qui euocat, arcessit qui accussat.
17 aceruus per u cuiuslibet rei congeries est, forte lapidum uel frugum; acerbus per b immaturus aut asper.
18 alia sunt quae per duo u scribuntur quibus numerus quoque syllabarum crescit: simili enim uocali uocalis adiuncta non solum non cohaeret, sed etiam syllabam auget, ut ingenuus arduus exiguus, uacuus quod per c scribendum est non per q.
19 eadem diuisio in uerbis quoque est: metuunt statuunt tribuunt, acuunt quod per c quoque et non per q scribendum est.
20 asspiro asspicio sine d scribenda sunt per duplicem s, licet cum ad praepositione conposita sint, quia perit ibi d.
21 apparet per p quod uidetur, adparet per d quod obsequitur, non regulae ratione, sed discretionis causa.
22 arbor omne lignum, arbusta non nisi fructifera.
23 actuarii cum u diuersis actibus occupati, actarii uero scriptores actorum.
24 aduocatur daturus patrocinium, euocatur praebiturus obsequium, inuocatur praestaturus auxilium.
25 apportare est aliquid afferre, asportare auferre aliquid, conportare est simul portare in unum locum, deportare deponere, exportare tollere.
26 ante praepositio multa significat. nam et tempus significat cum dicitur: ante diem festum Paschae; et praesentiam, ut ante conspectum gentium reuelauit iustitiam suam, id est coram gentibus; et dignitatem, ut posuit Ephraim ante Manassen et qui post me uenit ante me factus est, id est mihi praelatus.
27 album natura, candidum cura facit.
28 armarium ubi quarumcumque artium instrumenta seruantur, armamentarium ubi tantum tela armorum.
29 accedit per e ab ambulando, accidit per i ab euentu.
30 ante praepositio interdum integra manet, ut antecedit anteuenit, interdum mutatione e in i litteram corrumpitur, ut anticipat.
31 a et ab et abs praepositiones unius significationis sunt, ut a me, ab homine, abstuli, sed ab saepissime scribitur, cum sequens uerbum a uocali incipit, ne dictio multis consonantibus oneretur, ut ab uno; si uero a consonante pars orationis incipit, a solum ponatur, ut a fratre; abs tamen in compositione saepius propter euphoniam integra manet, ut abs te abscondo melius sonat quam ab te uel abcondo, sicut melius sonat ab urbe quam abs urbe.
32 auunculus per duo u, quia ab auo diminutiuum est uo syllaba in uun conuersa.
33 aluus cum uentrem significat per u digammon, cum uero colorem per b scribitur.
34 ara cum altare significat sine asspiratione, cum uero cubile porcorum cum asspiratione.
35 aemulus et aedituus et aerumna, omnia per ae diptongon scribuntur, aequimanus quoque per ae, id est ambidexter, qui utraque manu utatur pro dextera.
36 auarus si uitium significat per u, si gentem per b scribatur.
37 acclamo per duo c, id est cum falso aliquem accusso; reclamo aliquem exeuntem uocitans; inclamo et succlamo murmurandi est; proclamo laudandi uel deprecandi exaltatio; declamo rethorizandi; exclamo quando pro uiribus uocem exalto.
38 alea si ludum significat per e, si ab alius alia uenit per i legitur.
39 amittit per unum m id est relinquit, ammittit per duo m id est assumit: ideo in missa dicendum est ammitti uel admitti.
40 affatim per duo f, id est statim uel satis.
41 agger per duo g scribendum est quando stratam significat, si autem campum ubi seminari potest per unum g.
42 accentus per duo c ubi uox leuatur in uerbo.
43 angor, id est angustiam patior, per n et g scribendum est.
44 aeripidem, id est uelocem, per a et e diuisas scribendum est.
45 allecti per duo l, id est electi, inde allegit; allicit, id est inuitat, similiter.
46 altilia quasi alatilia, id est aues saginatae.
47 attonitus per duo t, id est intentus uel stupore diffusus.
48 aulea per e si tentoria significat, unde et in Esaia iuxta LXX interpretes dilata locum tabernaculi tui et auleas tuas configem.
49 aula Latine domus regia est et per a scribitur, aule per simplicem e Grece atrium dicitur, ideo in psalmo ubi legimus adorate dominum in aula sancta eius, non palatium aulae nomine, sed atrium Greco uocabulo debet intellegi.
50 arguo argui argutum, id est conuictum, arguturus facit.
51 amo, amaui amauisti et amasti facit et saepe illa uerba, quae in praeterito perfecto u consonantem assumunt, in secunda et tertia persona syncopam patiuntur, ut neo neui neuisti uel nesti; illa uero quae in praesenti u habent consonantem non possunt in praeterito syncopam pati, ut lauo lauisti, nemo dicit lasti uel lastis.
52 adipiscor adeptus sum facit.
Alcuinus HOME



Alcuinus, De orthographia, [praefatio (et epilogus)] <<<     >>> littera b
monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik