monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS VERBORUM. > 3 > DE INTERIECTIONE.
Alcuinus, De grammaria, DE PRAEPOSITIONE. <<<    

Alcuinus, De grammaria, DE INTERIECTIONE.

1 FR. Interiectio quid est? - SAXO. [Est pars orationis . . .] Heu!
2 quid interrogas de interiectione?
3 Quantas me audisti incondita voce proferre, dum ante pedes magistri iacui?
4 FR. Audivi et timui, motumque animi in exclamatione vocis intellexi.
5 Attamen reor diversas esse interiectionum significationes, sicut diversi sunt motus animi.
6 - SAXO. Sunt, ut dicis.
7 Et aliae sunt gaudii, ut, Evax.
8 Aliae risus: Ha, ha, he.
9 Aliae respuendi, ut, Phy, ehoe.
10 Aliae hortandi, ut, Eia.
11 Aliae illudendi, ut, Euge.
12 Aliae doloris, ut, Vae, heu, ei.
13 Ut: Hei mihi, qualis erat! Aliae exsecrandi, ut, Ah! [Virgilius (Ecl. I, 15)]: . . . . Ah silice in nuda connixa reliquit.
14 Aliae timoris, ut, at at. Terent. (Eun. IV, VIII, 18): At at mihi homo formidolosus es.
15 Aliae admirandi, ut, Papae [Ms., Pape].
16 Terent.
17 (Eun. II, II, 48) : Papae!
18 haec super ipsam Thaidem?
19 FR. Quid de accentibus earum dicis?
20 - SAXO. Quid aliud, nisi quod incerti [sunt] et pro affectus qualitate longius et brevius, acutius et gravius incondita voce proferuntur.
Alcuinus HOME

csg268.164

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik