monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS. > 5 > Ut in regum continetur historia. > ORATIO EFFREM DIACONI. > DE MODIS VERBORUM. > 1 > DE FIGURIS. > ORATIO D. ALCUINI IN NOCTE. > 4 > DE CONIUGATIONE VERBORUM. > DE ADVERBIO. > DE CASIBUS. > 7 > 5 > DE NUMERO. > ORATIO SANCTI ISIDORI. > ORATIO SANCTI COLUMBANI. > DE NUMERO > DE PRAEPOSITIONE. > DE CONIUNCTIONE.
Alcuinus, De grammaria, DE PARTICIPIO. <<<     >>> DE PRAEPOSITIONE.

Alcuinus, De grammaria, DE CONIUNCTIONE.

1 FR. Nunc ordo partium flagitat ut de coniunctione dicas.
2 - SAXO. Coniunctio est pars orationis indeclinabilis, coniunctiva et significativa [Ms., consignificativa], aliarum partium vim et ordinationem demonstrans.
3 FR. Quomodo vim et ordinationem demonstrans?
4 - SAXO. Vim, quando aliquas res simul significat, ut, et pius et fortis fuit Aeneas.
5 Ordinationem, quando consequentiam aliquarum demonstrat rerum; ut, si ambulat, movetur; sequitur enim ambulationem motus.
6 FR. Quot accidunt coniunctioni?
7 - SAXO. Tria: figura, et species, et ordo.
8 Figura simplex, ut: at, et, sed.
9 Composita, ut: atque, etenim, sedenim.
10 Haec enim ex accentu composita esse noscuntur.
11 FR. Da specierum quoque rationem.
12 - SAXO. Species, quas Donatus potestatem nominat, secundum eum quinque sunt: copulativa, expletiva, causalis, disiunctiva, rationalis.
13 Secundum Priscianum plures.
14 Sed hae quinque species principales sunt, aliasque in se continentes species.
15 FR. Pande singularum exempla specierum.
16 - SAXO. Copulativae sunt, quae copulant tam verba, quam sensus, ut: et, que, at, atque, ac, ast.
17 Disiunctivae sunt, quae quamvis dictiones iungant, sensus [Al. sensu] tamen disiungunt, et unum e duobus esse significant, ut: vel, ve, ne, nec, neque, [aut].
18 Expletivae sunt quae vel bonum vel malum explent sensum, ut: quidem, equidem, saltem [Al., saltim], videlicet, quanquam, quamvis, quoque, autem, porro, scilicet, tamen.
19 Causales sunt, quae causam antecedentem significant, ut: doctus sum, nam legi; si sol est, iam lucet.
20 Causa enim luminis sol est.
21 Et sunt haec: Si, etsi, etiamsi, siquidem, quando, quandoquidem, quinetiam, quatenus, sin, seu, sive [neve], namque, ni, nisi [nisi si], enim, etenim, ne, sedenim, interea, quomobrem, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea.
22 Rationales sunt, quae rationem rei reddunt, ut: ita, itaque, quoniam, enim, etenim, enimvero, quia, quare, quapropter, quoniam, quidem, quippe, ergo, ideo [igitur], scilicet, propterea [videlicet].
23 FR. Ordo coniunctionum in quo est?
24 - SAXO. Quia aliae sunt, quae semper praeponuntur, ut: at, ast, aut, ac, vel, nec, neque, si, quia, quatenus, sin, seu, sive, ni [nam].
25 Aliae supponuntur, ut: quidem, quoque, autem.
26 Aliae pene omnes indifferenter et praeponi et supponi possunt, ut: ergo, igitur.
27 Inveniuntur quoque saepe coniunctiones in aliarum coniunctionum potestatem transire, ut: vel distinctiva coniunctio pro copulativa ponitur, ut Terentius. . . . Vel rex, pro, etiam rex.
28 Inveniuntur quoque aliae partes pro coniunctione poni; nomina, ut: qua causa?
29 qua gratia?
30 quam ob rem?
31 Verbum, ut; quamvis, et licet pro quanquam Virgilius (Aen. XI, 348): Dicam equidem, licet arma mihi, mortemque minetur.
32 Sunt quoque coniunctiones dubitativae, ut: ne, nec, anne. Virgilius (Aen. III, 39; XI, 126): Eloquar an sileam . . . . ?
33 Iustitiaene prius mirer, belline labores?
34 Sunt [Ms., fiunt] eaedem interrogativae, ut (Aen. X, 668): Tantone me crimine dignum
Duxisti?
35 Fiunt et electivae, quando ex diversis rebus aliquid eligitur, ut: Dives esse volo, quam pauper.
36 Fiunt et adiunctivae, cum verbis subiunctivis adiunguntur, ut: si, cum, ut, dum, quatenus.
37 Ut: Si venias, facio: Cum faciam vitula pro frugibus, ipsa venito:
Ut prosit tibi, facio: Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem;
Quatenus id libenter facio.
38 Possunt et hae ipsae causales esse.
39 FR. Sed unde sciam ad quam speciem pertineant?
40 - SAXO. Adiunctivae cum dubitatione proferuntur: causales cum affirmatione, ut: Eris doctus, si legas.
41 Sunt, quae diminutionem significant, ut (Aen. IV, 327): Saltem, si qua mihi ( soboles ) de te suscepta fuisset.
42 Fiunt et continuatae [Ms., continuativae]; ut: si ambulat, movetur; continuat enim ambulationem motus.
43 Hae et aliae species in Prisciano reperiuntur, quae tamen incidere possunt in praedictas quinque.
44 Sed nunc haec habeto de coniunctionibus.
Alcuinus HOME

csg268.149

Alcuinus, De grammaria, DE PARTICIPIO. <<<     >>> DE PRAEPOSITIONE.
monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS. > 5 > Ut in regum continetur historia. > ORATIO EFFREM DIACONI. > DE MODIS VERBORUM. > 1 > DE FIGURIS. > ORATIO D. ALCUINI IN NOCTE. > 4 > DE CONIUGATIONE VERBORUM. > DE ADVERBIO. > DE CASIBUS. > 7 > 5 > DE NUMERO. > ORATIO SANCTI ISIDORI. > ORATIO SANCTI COLUMBANI. > DE NUMERO > DE PRAEPOSITIONE. > DE CONIUNCTIONE.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik