| 1 | FR. Surge, Saxo. |
| 2 | - SAXO. Quid vis, France? |
| 3 | FR. Ut regulas participiorum pandas mihi velim. |
| 4 | - SAXO. Pandam. |
| 5 | Sed illa pars parum quid habet obscuritatis. |
| 6 | Tamen si quid opus habes, interroga. |
| 7 | FR. Primo interrogandum reor, unde participium dictum sit. |
| 8 | - SAXO. Participium dictum est, quia partem nominis partemque verbi tenet, et medium inter ea locum habet, et semper in derivatione est; quod nulla alia pars orationis habet, dum aliae partes primitivas habent species, unde derivantur, ut, a rege, regalis: a mei, meus: a ferveo, fervesco; a prope, propius: ab ex, extra. |
| 9 | Participia vero semper a verbis derivantur, et comparationem non possunt habere, Si comparantur, transeunt in nomina: ut, amans ab amo verbo veniens. |
| 10 | Si facis amans, amantior, amantissimus, nomen est, carens tempore. |
| 11 | FR. Sed unde agnosco an nomen sit vel participium talis dictio? |
| 12 | - SAXO. Ex casuum circumstantia. |
| 13 | Nam participium casum sui verbi sequitur, ut, amo illum, amans illum. |
| 14 | Nomen vero si fiet, casum verbalis [Al., verbialis] nominis sequitur, ut, amator illius, sic dicimus: amans illius. |
| 15 | Vides quod participium accusativo, nomen genitivo iungitur. |
| 16 | Sed et participia tempus significant. |
| 17 | FR. Nunquid non quaedam nomina quoque tempus significant, ut annus, mensis, dies, hora, et alia multa? |
| 18 | - SAXO. Significant. |
| 19 | Sed interest quod nomina illa nihil aliud significant, nisi ipsum tempus per se: participia itaque actionem vel passionem in quolibet tempore fieri demonstrant, non ipsum tempus: Et quod participium exsequitur casus, quos et verba, ex quibus nascuntur: et quod verborum significationes habent, et quod pro verbo ponuntur. |
| 20 | Unde quidam participium verbum casuale nominant; quia quod verbo per se deest, id est casus, possidet in participio. |
| 21 | Ideo in constructione per obliquos casus, ubi verbum iungi non potest, participium loco verbi subit; ut bonus [homo] loquebatur: boni hominis loquentis orationem audivi; bono homini loquenti respondi; bonum hominem loquentem audivi; tu bone homo loquere; a bono homine loquente didici. [Et] ex eo nominativus et vocativus recti casus nominantur, quia per se verbis iungi possunt. |
| 22 | FR. Quam utilitatem habet participium in nominativo et vocativo, si sic verbi loco obliquis iungatur? |
| 23 | - SAXO. Quod verba sine coniunctione in nominativo et vocativo coniungere potes. |
| 24 | Nam diversa verba sine coniunctione recti [Ms., recte] iungi non possunt, ut, lego, scribo; vel doceo, discis, non est dicendum; sed, lego et scribo, doceo et discis. |
| 25 | Si participium loco prioris verbi ponas, bene sine coniunctione profertur, ut, legens scribo, docens discis. |
| 26 | Igitur participium inventum est, ut in nominativo et vocativo sine coniunctione proferatur cum alio verbo, ut, legens doceo, pro, lego et doceo: et, legens fac, pro, lege et fac, quae positio intransitiva est. |
| 27 | hoc est, ipsam ostendit in se manere personam. |
| 28 | Obliqui vero casus participiorum ad hoc sunt utiles, quod non solum sine coniunctione proferuntur, sed etiam ad alias transeant personas; ut, docentis potior, docenti respondeo, docentem audio, illo docente didici. |
| 29 | FR. Quot accidunt participio [Al., accedunt participiis]? |
| 30 | - SAXO. Sex. |
| 31 | Genus, casus ex nomine, significatio, tempus ex verbo, numerus, figura ex utroque. |
| 32 | FR. Quot genera habet? |
| 33 | - SAXO. Quatuor. |
| 34 | Masculinum, ut, amatus. |
| 35 | Femininum, ut, amata. |
| 36 | Neutrum, ut, amatum. |
| 37 | Omnis generis, ut, hic et haec et hoc amans. |
| 38 | Nam commune duum generum et epicoenomena [Al., epicenon] in participio inveniri, natura ipsa prohibet. |
| 39 | Cum enim verba, ex quibus nascuntur participia, pariter omnibus iungantur generibus, ut, legit vir, legit femina, legit mancipium: necessario participium, quod ex eo proficiscitur, eisdem generibus associatur. |
| 40 | Et omne participium in ans vel in ens, praesens et praeteritum imperfectum sive trium generum est; ut, hic et haec et hoc laudans, docens, legens, audiens. |
| 41 | Si vero in us finiuntur, praeterita vel futura, mobilia sunt per tria genera, ut amatus, amata, amatum. |
| 42 | Amaturus, amatura, amaturum. |
| 43 | FR. Casus participiorum expone mihi. |
| 44 | - SAXO. Casus participiorum sex sunt, sicut et nominum. |
| 45 | Nec sunt inventa participia in aliquo casu deficientia, sicut nec nomina mobilia vel in duas desinentes consonantes. |
| 46 | Quae enim deficiunt, fixa sunt; ut, fas [ditione] tabo. |
| 47 | FR. Quomodo declinantur participia? |
| 48 | - SAXO. Ad similitudinem nominum in ens desinentium, vel in us mobilium. |
| 49 | FR. Tempora participiorum qualiter currunt? |
| 50 | - SAXO. Participia coniuncta habent, sicut verba infinitiva, id est, praesens tempus [Edit., praesentis temporis] et praeteritum imperfectum. |
| 51 | Item praeterit. |
| 52 | perfect. |
| 53 | et plusquamperfect. |
| 54 | pariter, ut: legens scribo, legens scribebam; lectus fui, lectus fueram. |
| 55 | FR. An ex omni significatione verborum omnia tempora inveniuntur in participiis? |
| 56 | - SAXO. Nequaquam. |
| 57 | Nam cum quinque sint verborum significationes, activa, passiva, neutra, communia, deponentia; participia ab activis quidem et neutris praesentis temporis inveniuntur et futuri; ut amans, amaturus: stans, staturus: sed praesentis participium et substantivum verbum sum, praeteritum perfectum proferimus; ut, amans fui, fuisti, fuit, pro, amavi, amavisti, amavit: et sic per omnes modos in tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto. |
| 58 | Itaque quod deest naturaliter simplici dictione, impletur iuncturae ratione. |
| 59 | Inveniuntur tamen in quibusdam neutris participia praeterita, ut, a coeno coenatus: a prandeo pransus: a placeo placitus: a nubo nupta: a pateo passus. Virgilius (Aen. I, 484): Crinibus Iliades passis, id est, dispersis. |
| 60 | Fit quoque a patior passus: a iuro iuratus: ab adsuesco adsuetus: a titubo titubatus et talia multa; ut, discessus, interitus, obitus, occasus, potus, enectus [Ed., senectus]. |
| 61 | Neutra quoque passiva, quae quinque sunt, trium temporum habent participia; ut, gaudeo, gaudens, gavisus, gavisurus: audeo, audens, ausus, ausurus: soleo, solens, solitus, soliturus: fio, fiens, factus, futurus; differentiae causa, ne si facturus diceretur, a facio verbo putaretur quod vim activam habet, cuius passivum fio est. |
| 62 | Fido quoque, fidens, fisus, fisurus facit. |
| 63 | A passiva significatione duo quoque veniunt participia, praeteritum et futurum; ut, amatus, amandus; pro cuius praesenti saepe necessitatis causa auctores praeterito uti inveniuntur. |
| 64 | A communi verbo quatuor nascuntur participia; et non mirum, quia activam habet significationem et passivam commune verbum. |
| 65 | Et ideo utriusque significationis habet participia; activae, ut, criminans et criminaturus: passivae, ut, criminatus et criminandus. |
| 66 | Sed criminatus in utraque invenitur significatione. |
| 67 | Sciendum est tibi, o France! |
| 68 | quod omnia participia in dus desinentia eadem possunt esse et nomina. |
| 69 | FR. Et quomodo possum, o Saxo! |
| 70 | scire, an sint nomina vel participia? |
| 71 | - SAXO. Dum nomina sunt, amittunt tempora, ut olim tibi dixi: ut, docendus sum participium est: ad docendam rhetoricam veni, nomen est. |
| 72 | A deponenti trium temporum veniunt participia; praesentis et praeteriti imperfect. |
| 73 | sequens: praeteriti perfect. |
| 74 | et plusquamperfect. |
| 75 | secutus: futuri, secuturus. |
| 76 | Sed apud antiquos ex huiusmodi verbis participia praeteriti temporis tam activam quam passivam significationem habentia inveniuntur, ut, meditatus, auxiliatus, amplexatus, adminiculatus, utriusque significationis possunt esse. |
| 77 | FR. Numeros participiorum profer. |
| 78 | - SAXO. Numeri participiorum duo sunt. |
| 79 | Singularis, ut, currens. |
| 80 | Pluralis, ut, currentes. |
| 81 | Et sicut non deficiunt casibus, sic nec numeris defectiva invenies participia. |
| 82 | FR. Figurae participiorum unde veniunt? |
| 83 | - SAXO. A verbis semper, ut ab efficio, efficiens: ab intelligo, intelligens. |
| 84 | Nam per se nunquam componitur participium, nisi prius componatur eius verbum. |
| 85 | Si enim ipsa componuntur per se, transeunt in nominum vim; ut, noceo, nocens; innocens nomen est, innocentior faciens: sapio, sapiens; insipiens [insipientior] nomen est. |
| 86 | Simplicia enim eorum possunt et nomina et participia esse: composita vero tantum nomina esse. |
| 87 | FR. Memini te dixisse omnia participia esse derivativa a verbis. |
| 88 | Velim scire a quibus temporibus vel modis sint derivata? |
| 89 | - SAXO. Ab indicativo modo praesentis temporis fiunt participia praesentia, et semper in ans vel in ens desinunt, ut ab amo, amas, amans: habeo, habes, habens, interposita n secundae personae ultimis litteris. |
| 90 | In tertia et quarta coniugatione o conversa in ens fiunt participia, ut, lego, legens; audio, audiens. |
| 91 | Praeteriti temporis participia et futuri veniunt a supino verbo u finito, addita s in praeterito; rus in futuro: ut, amatu, amatus, amaturus: coenatu, coenatus, coenaturus: criminatu, criminatus, criminaturus: locutu, locutus, locuturus. |
| 92 | Mortuus solum a morior duo u habet. |
| 93 | Passiva [Al., participia] vero futura veniunt a genitivo participii praesentis temporis, tis in dus conversa, ut, amans, amantis, amandus. |
| 94 | FR. O si voluisses colligere difficiliora verba cum praeterito perfecto et [Ms., a] supino et participio, quam necessarium esset! |
| 95 | - SAXO. Necessarium esset, sed modum nostri ludi excederet. |
| 96 | FR. Tamen aliqua profer [difficiliora verba]: caetera facilius coniicio. |
| 97 | - SAXO. Faciam. |
| 98 | Amo, amas, amavi, amatum, amatus. |
| 99 | Necto, nectis, nexui, nexum, nexus, et ex eo frequentativum nexo. |
| 100 | Et do, dedi, datum, daturus, a brevi ubique. |
| 101 | Oro, oravi, oratum, oraturus. |
| 102 | Seco, secui, sectum, secturus. |
| 103 | Neco, necui, nectum, necturus: a neco quoque necatum invenitur, sed necatus, ferro occisus, dicitur; nectus vero alio quolibet modo. |
| 104 | Plico et plicavi, et plicui facit: ideo et plicatum et plicitum invenitur; ita et ex eo composita: explico, duplico, implico, dupliciter proferuntur. |
| 105 | Nam lavi et cavi et favi differentiae causa a longam in au mutant, ut, lautu et lautus; cautu et cautus; fautu et fautus faciunt, quia latum, et catum et fatum alias habent significationes. |
| 106 | Sto, stas, statum, staturum, longa a cum in nominibus [Al., omnibus] ab eo derivatis ubique brevietur, ut status, stabilis: ut Lucanus (X, 240): . . . . Quorum stata tempora flatus. |
| 107 | Iuvo, iuvi, iutum, longa u. |
| 108 | Unde adiutus. |
| 109 | Sterno, stravi, stratum, straturus. |
| 110 | Edo, edi, esum, esurus; ex quo esurio [esuris]. |
| 111 | Eruo, eruis, erutum, eruturus. |
| 112 | Cio, civi, citum, citurus. |
| 113 | Moveo, movi, motum, moturus. |
| 114 | Sedeo, sedi, sessum, sessurus; quod geminat s, ne duae partes putentur. |
| 115 | Foveo, fovi, fotum, foturus. |
| 116 | Facio, feci, factum, facturus. |
| 117 | Et observandum est tibi, o France, quod pene in omnibus verbis quae minuunt syllabas in praeterito perfecto, semper penultimas producunt, licet in praesenti correptae essent. |
| 118 | FR. Unde hoc fit? |
| 119 | - SAXO. Ut compensent temporibus quod deest in syllabis, ut, sero, sevi, satum, saturus, unde sertus. |
| 120 | Sino, sivi, situm, siturus. |
| 121 | Pono, posui, positum, positurus. |
| 122 | Lino, livi, litum, liturus. |
| 123 | Eo, ivi, itum, iturus. |
| 124 | Rideo, risi, risum, risurus. |
| 125 | Video, vidi, visum, visurus. |
| 126 | Ardeo, arsi, arsum, arsurus. |
| 127 | Mordeo, momordi, morsum, morsurus. |
| 128 | Pendeo, pependi, pensum, [pensu] pensurus. |
| 129 | Tondeo, totondi, tonsum, [tonsu] tonsurus. |
| 130 | Spondeo, spopondi, sponsum, sponsurus: quod s in secunda amittit syllaba. |
| 131 | Candeo, studeo, frondeo [Ed., fundo], splendeo, faciunt supina: canditum, studitum, fronditum, splenditum, licet rarissime a neutris secundae coniugationis supina vel participia invenias; ut caleo, tepeo, horreo, rubeo, palleo, et caetera talia. |
| 132 | Sed non est opus tibi ut quadriformi tramite per singula verba curram. |
| 133 | Poteris ex supinis participia intelligere vel ex participiis supina. |
| 134 | FR. Fac, ut placeat tamen, ut obscuriora semper pandas. |
| 135 | - SAXO. A pateo, patui, passum nascitur. |
| 136 | Meio, mixi, mictum, et, mingo, minxi, mictum, n euphoniae causa amittens: et inde micturus. |
| 137 | Flecto (Ms., flexo), [flexis] flexi, flexus, flexurus. |
| 138 | Fluo, fluxi, [fluxum], fluxurus. |
| 139 | Obsoleo, obsolevi, obsoletum, ab obs et oleo compositum, [non] a soleo. |
| 140 | A careo, cassus, cariturus invenitur. Habeo [habui] habitum, habiturus. |
| 141 | Cado, cecidi, casum, casurus. |
| 142 | Cedo, cessi, cessum, cessurus. [Fodio] fodi, fossum [fossurus]. |
| 143 | Dedi, datum; credidi, creditum; capio, cepi, captum; coepi, coeptum, cuius praesens caepio in usu non est; sapivi, sapitum; peperi, partum, pariturus, et ex eo parturio; orior, ortus, orturus [Al., oriturus]: et morior, mortuus: hoc solum per duo u profertur [moriturus]. |
| 144 | Quatior, quassum, unde frequentativum, quasso, quassas. |
| 145 | Percutio, percussi, percussurus, per duo s. |
| 146 | Uro, ussi, ussurus; farcio, farsi, farsum, farsurus; sarcio, sarsi, sarsum, sarsurus; potior, [potitus], potiturus; [arguo] argui, argutum, id est, convictum, arguturus. Ruo [ruis], ruitum [Ms., rutum], ruiturus; loquor, locutum, locuturus. |
| 147 | Fruor, fructum facit, sicut, struo, structum, structurus. |
| 148 | Caluo, id est decipio, calui, caluitum [Ms., calutum] secundum regulam debet facere: ex eo derivatur calumnia. |
| 149 | Neo, nevi, netum, neturus [Al., neutum, neuturus]. |
| 150 | Sciendum quoque tibi est quod saepe ea verba quae in praeterito perfecto v consonantem assumunt, in secunda et tertia persona syncopam patiantur, ut, neo, nevi, nevisti vel nesti. |
| 151 | Amo, amavisti, vel amasti: et in plurali [amavistis], vel amastis, [amaverunt] vel amarunt. |
| 152 | Illa vero quae in praesenti v habent consonantem, non possunt in praeterito syncopam pati; ut, lavo, lavasti; nemo dicit, lasti vel lastis, vel larunt. Ico, ici, ictum, icturus; [vel] brevis i in praesenti et praeterito; [vel] longa, ut, quievi, quieturus. [Linquo] liqui, lictu, licturus; et ex eo, reliqui, [relictum] relicturus. |
| 153 | Vinco, vici, victurus. |
| 154 | Cresco, crevi, cretum, creturus. |
| 155 | Scio, scivi, scitum, sciturus; et ex eo scisco. |
| 156 | Nosco, novi, notum, noturus. |
| 157 | Ignosco, ignoturus. |
| 158 | Pasco, pavi, pastum, pasturus. |
| 159 | Disco, discitum, disciturus. |
| 160 | Parco, parsu, parsurus. |
| 161 | Paciscor, pactum, pacturus. |
| 162 | Proficiscor, profectum, profecturus. |
| 163 | Expergiscor, praeterito, experrectus [Edit., expergitus sum], experrectu, experrecturus. |
| 164 | Nanciscor, nactus sum, nactum, nacturus, absque n. |
| 165 | Pangor, pactus, pacturus. |
| 166 | Fingor, fictus, ficturus. |
| 167 | Tangor, tactus, tacturus. |
| 168 | Iungor, iunctus, iuncturus. |
| 169 | Fungor, functus, functurus. |
| 170 | Plangor, planctus. |
| 171 | Angor, anctus; praeteriti participium faciunt. |
| 172 | Sic et ulciscor, ultus: Irascor, iratus: Defatiscor [Ms., deficiscor], defessus, id est, fatigatus; nam a deficio defectus fit participium. |
| 173 | Comminiscor commentum: adipiscor adeptum. |
| 174 | Tundo, tutudi, tunsurus. |
| 175 | Rado, rasi, [rasum] rasurus. |
| 176 | Credo, creditum, crediturus. |
| 177 | Cado, casum a producta. |
| 178 | In omni enim supino et participio praeteriti temporis a producitur in penultima, exceptis datum et statum, et satum. |
| 179 | Findo, fidi, fissum, fissurus. |
| 180 | A comedo quoque comesum et comestum invenitur. |
| 181 | Ostendo, ostentum vel ostensum, ostensurus. |
| 182 | Mergo, mersi mersum, mersurus. |
| 183 | Tergo, tersi tersum, tersurus. |
| 184 | Pungo, pupugi vel punxi, punctum. |
| 185 | Ago, egi, actum, acturus. |
| 186 | Pango, pepigi, pactum, et ex eo impingo [impegi]. |
| 187 | Fingo, finxi, fictum. |
| 188 | Stinguo, stinxi, stinctum; et ex eo exstinguo. Ango, [anxi] anctum, anxurus. |
| 189 | Cogo, coegi, coactum. |
| 190 | Veho, vexi, vectum. |
| 191 | Psallo, psalli facit, cuius nec supinum nec participium legi. |
| 192 | Vello, vulsi, vulsum. |
| 193 | Pello, pepuli, pulsum. |
| 194 | Alo, alui, alitus vel altus. |
| 195 | Tollo, sustuli, sublatum, sublaturus. |
| 196 | Como, compsi, comptum, compturus. |
| 197 | Demo, dempsi, demptum [dempturus]. |
| 198 | Sciendum est tibi quod huiusmodi positionibus litterarum ubique inter m et tum p ponendum est. |
| 199 | Vomo, vomui, vomitum. |
| 200 | Premo, pressi, pressum, pressurus. |
| 201 | Cano, cecini; ex eo, occino, occinui, occentum. |
| 202 | Succino, succentum. |
| 203 | Temno, tempsi, temptum [Al., contempno, contempsi, contemptum]. |
| 204 | Creo, crevi, cretum; ex eo et do verbo, credo componitur, quasi certum do. Lino, [lini et] livi; vel linio, litum, liturus. |
| 205 | Sciendum est quod tam [Ms., tamen] litum et itum, et ex eo composita, obitus, praeteritus, et situm, et queo, quitum, et a cio, citum, a nequeo, nequitus, corripiunt penultimas, quod in aliis supinis et participiis, quae a praeteritis in vi terminantibus non invenies; ut, amavi, amatus; movi, motus; cupivi, cupitum; nevi, netum. |
| 206 | Rumpo, rupi, ruptum. |
| 207 | Verro, [versi vel] verri, versum, versurus. |
| 208 | Quaero, quaesivi, quaesitum. |
| 209 | Reor, ratus; exsero, exserui, exsertum, exserturus [Ms., Exero, exerui, exertum, etc.]. |
| 210 | Meto, messui, messum, messurus. |
| 211 | Mitto, misi, missum, missurus per duo ss, cum misi per unum debeat scribi. |
| 212 | Peto, petivi, petitum, longa penultima. |
| 213 | Texo, texui, textum. |
| 214 | Nexo, nexui, nexum. |
| 215 | Farcio, farsi, fartum; unde fartores: sicut a sarcio, sarsi, sartum, sartores. |
| 216 | Sentio, sensi, sensum. |
| 217 | Raucio, rausi, rausum. |
| 218 | Sepio, sepsi, septum. |
| 219 | Venio, veni, ventum, venturus. |
| 220 | Pario, peperi, partum, parturus. |
| 221 | Scio, scivi, scitum, penultima ubique longa, ut auditus, munitus, arcessitus; nisi in praenominatis [Ms., praenotatis]. |
| 222 | Sepelio, sepelivi, sepultus, sepulturus. Salio, salui [Ms., salivi], saltum. |
| 223 | Salio a sale, salivi, salsum, salsurus; Participium quoque ex eo praeteritum est, salitus et salsus [vel sallus]. |
| 224 | Ambio, ambivi, ambitum; et ex eo ambitus nomen, correpta penultima FR. Cur hoc? |
| 225 | - SAXO. Quia ambio ab eo verbo compositum est. |
| 226 | Nam verbalia nomina a secunda venientia coniugatione penultimam habent brevem; ut, habitus, monitus. |
| 227 | Memorandum quoque tibi est, impersonalia supinis et participiis defecisse, nisi raris; ut a poenitet poenitens, unde et poenitentia; et a licet licentia et licitus: et a libet, libens. |