| 1 | FR. Figurae adverbiorum quot sunt? |
| 2 | - SAXO Tres. |
| 3 | Simplex, ut, diu. |
| 4 | Composita, ut, interdiu. |
| 5 | De composita, id est, quae a compositis derivantur, ut, ab indocto, indocte, a misericorde, misericorditer. |
| 6 | FR. Significatio adverbiorum quae est [Ms., quot species habet]? |
| 7 | - SAXO. Significatio adverbiorum diversas species habet. Sunt enim [Ed., autem] temporalia, ut pridem, nuper, nudiustertius. |
| 8 | Sunt quae praesens tantum tempus significant, ut, nunc, praesto. |
| 9 | Sunt, quae praeteritum, ut, heri, hesterno. |
| 10 | Sunt, quae futurum, ut cras, perendie. |
| 11 | Sunt alia communia diversorum temporum, ut, olim, dudum, [quondam]. Praeteriti, ut Horat. (Sat. l, I, sat. 8): Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum. |
| 12 | Praesentis, ut [Virgilius (Georg. II, 403)]: Ac iam olim seras posuit cum vinea frondes. |
| 13 | Futurum idem Virg. (Aen. II, 207): . . . Forsan et haec olim meminisse iuvabit. |
| 14 | Dudum: praeteritum, [ut Terentius (And. III, IV, 3)]: Ego dudum nonnihil veritus sum. |
| 15 | Praesentis [Virgilius (Aen. II, 103)]: Idque audire sat est; iam dudum sumite poenas. |
| 16 | Quondam; praeteritum: Quondam fuit ista in hac republica virtus (Cic. I Catil., 3). |
| 17 | Praesens Virgilius (Aen. II, 367) : Quondam etiam victis redit in praecordia virtus. |
| 18 | Futurum: Tempus erit quondam. |
| 19 | Similiter ex eo composita; aliquando, nequando, quae in penultimo [Ms. antepenultima] accentum habent, ne duae partes putentur. |
| 20 | Sed quando, et quomodo, ubi, unde [Al., unde], qua, quo, interrogativa acuuntur; relativa gravantur per omnes syllabas: et sunt [eorum] differentiae quatuor. |
| 21 | Quo ad locum. |
| 22 | Ubi, in loco. |
| 23 | Unde, de loco. |
| 24 | Qua, per locum. |
| 25 | Quando quoque pro causali coniunctione accipitur; Virgil. |
| 26 | (Aen. I, 265): Hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet ( Ms., momordit). |
| 27 | Quando pro quoniam posuit. |
| 28 | Sed et alia sunt localia quatuor differentias habentia. |
| 29 | Ad locum: huc, illuc. |
| 30 | In loco, hic illic. |
| 31 | De loco: hinc, illinc, inde, et ex eo composita: subinde, perinde, exinde, proinde, quae omnia penultimam [Ms., antepenultimam] acuunt. |
| 32 | Per locum: hac, illac. |
| 33 | Sunt quoque a versum et nomine et pronomine composita [Ms., sunt quaedam unam loci significationem habentia. Ad locum, etc.]. |
| 34 | Ad locum: Horsum, deorsum, sursum, sinistrorsum, dextrorsum. |
| 35 | Italiam versum. |
| 36 | Et quorsum, id est, quo versum. |
| 37 | Alia dehortativa, ut, ne, quod pro neque, et pro non, et pro valde accipitur. |
| 38 | Cicero: Ne dici quidem opus est, pro, neque dici. |
| 39 | Terent. |
| 40 | Ne dicam dolo, pro, non dicam. |
| 41 | Idem: Ne illa illum haud movit, pro, valde illa. |
| 42 | Alia confirmativa: profecto, scilicet, quippe, videlicet, nempe. |
| 43 | Inveniuntur quoque duae partes pro his poni, ut, quidni, cur ne, sic est, quid istic. Alia, iurativa, ut, aedepol, aecastor, [ercle], medius fidius. |
| 44 | Per quoque praepositio pro his accipitur, ut Virgilius (Aen. X, 596): Per te, per qui te talem genuere, parentes. |
| 45 | Est quoque per confirmativum. |
| 46 | Terentius: Tu quoque perparce. Sic quoque iurativum est. Virgilius (Eclog. IX, 30) : Sic quoque Cyrnaeas fugiant examina taxos. |
| 47 | Alia optativa, ut, utinam, quod compositum est ex uti et enim [Al., nam]. |
| 48 | O et si. |
| 49 | Virgilius: Adsis o tandem. Idem (Aen. VI, 187): Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus Ostendat. |
| 50 | Alia hortativa, ut, eia, aie [Al., age]. |
| 51 | Alia remissiva: pedetentim, paulatim, sensim. |
| 52 | Alia congregativa, loci et temporis communia, ut, simul, una; in eodem loco et eodem tempore. |
| 53 | Alia discretiva, ut, seorsum, secus, separatim, secreto, utrinque [divise] singillatim, bifariam, omnifariam. |
| 54 | Alia, similitudinis, ut, ceu, quasi velut, velut, veluti, sic, sicuti, ut, uti. |
| 55 | Alia ordinalia, ut, deinde, continuo, protinus, praeterea. |
| 56 | Alia intensiva, ut, valde, nimium, prorsus, penitus, omnino. |
| 57 | Alia comparativa, ut, magis, minus, ocius, quod a Graeco derivatur ὠκύς. |
| 58 | FR. Nunquid, quae ab aliis derivantur, primitivorum significationem vel qualitatem servant? |
| 59 | - SAXO. Servant utique, ut a Tullio, Tulliane; a corpore, corporaliter; ab alio, aliter; a graeco, graece; a viro, viriliter. |
| 60 | FR. Prosequere. |
| 61 | - SAXO. Alia sunt numeralia, ut, ab uno semel; a duobus bis, quae sola inaequaliter proferuntur. |
| 62 | Caeteri vero numeri a vocibus suis faciunt adverbia, ut, a tres, ter; a quatuor, quater; et sic decies [millies]. |
| 63 | Alia demonstrativa, ut, en, ecce. |
| 64 | Alia interrogativa, ut, cur, quare, quamobrem. |
| 65 | Alia negativa, ut, non, haud, nunquam, minime est, quando duae partes pro his accipiuntur, ut, nullo modo, nullatenus. |
| 66 | FR. Nunquid adverbia, synonyma vel polyonyma possunt esse? |
| 67 | - SAXO. Possunt. |
| 68 | Sunt synonyma, id est, dum multae voces unam rem significant; ut, en ecce. |
| 69 | Et pene in omnibus significationibus invenies. |
| 70 | Polyonyma, ut, ubi, quo, qua, quomodo, quae sunt infinitiva, et interrogativa et relativa. |
| 71 | O, quoque diversas habet significationes. |
| 72 | Est adverbium vocandi. |
| 73 | Virgilius (Aen. I, 528): O regina, novam cui condere Iupiter urbem. |
| 74 | Est admirandi. Iuvenalis (Sat., X, 157): O qualis facies . . . . . Est indignandi, ut, O tempora! |
| 75 | o mores! |
| 76 | Est et optandi. |
| 77 | Virgilius: Adsis o tandem ( Ms., tantum). |
| 78 | In aliis quoque multis adverbiis invenies multas significationes in una eademque voce; quomodo etiam a contrario in diversis vocibus unam significationem, ut, aliquando, olim, dudum, cito, propere [Ed., prope], celeriter, actutum. |
| 79 | FR. An convenientius praeponuntur adverbia, vel subponuntur? |
| 80 | - SAXO. Manifeste aptius praeponuntur, quomodo adiectiva nomina, ut, bonus homo bene agit; fortis imperator fortiter pugnat. |
| 81 | Tamen praepostere inveniuntur poni multa, praeter monosyllaba, ut, non, dum, en, cur. |
| 82 | Demonstrativa quoque et interrogativa et hortativa, et similitudinis, vocativa et optativa adverbia praeponuntur, ut, en, ecce, cur, quare, eia, age, ceu, quasi, heus, utinam. |
| 83 | En habes, France, de adverbio satis. |
| 84 | FR. Non satis; pausemus tamen ad horam. |
| 85 | - SAXO. Pausemus. |