monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS. > 5 > Ut in regum continetur historia. > ORATIO EFFREM DIACONI. > DE MODIS VERBORUM. > 1 > DE FIGURIS. > ORATIO D. ALCUINI IN NOCTE. > 4 > DE CONIUGATIONE VERBORUM. > DE ADVERBIO.
Alcuinus, De grammaria, DE NUMERO <<<     >>> DE FIGURIS.

Alcuinus, De grammaria, DE ADVERBIO.

1 FR. Tandem, Saxo, diu obserata ora reclude, et hucusque clausas adverbiorum regulas enuclea mihi.
2 - SAXO. Faciam, France.
3 Adverbium est pars orationis semper verbo cohaerens: et hoc agit verbis additum, quod adiectiva nomina appellativis adiuncta: ut, prudens homo prudenter agit, felix vir feliciter vivit.
4 FR. Adverbio quot accidunt?
5 - SAXO. Tria: species, significatio, figura.
6 FR. Speciem pande.
7 - SAXO. Quia sunt primitiva, aut derivativa.
8 Primitiva quidem sunt, quae a se [ipsis] nascuntur, ut, non, ita, ceu.
9 Derivativa, quae ab aliis adverbiis nascuntur, ut, a clam, clanculum: et a prope, propius.
10 Et ab aliis partibus orationis, ut a nomine Latinus, Latine: Tullius, Tulliane.
11 A verbo: a parco, parcius.
12 A nomine et verbo: a pede et tento, pedetentim.
13 A pronomine, ut a me, mecum [Ms., meatim].
14 Ab ille et hic, illic.
15 A praepositione, ut ab ex, extra.
16 Fr.
17 Nunquid adverbium per se positum plenum potest habere sensum?
18 - SAXO. Non potest, nisi verbo vel participio iungatur [Edit., legatur], ut, bene lego, bene legens.
19 FR. Possuntne aliae partes pro adverbiis poni?
20 - SAXO. Possunt.
21 Nam nomina per diversos casus pro adverbiis ponuntur.
22 FR. Da exemplum.
23 - SAXO. Genitivus pro adverbio ponitur, ut Romae, ut Cicero: Romae ne sit.
24 Dativus: vesperi, sorti.
25 Virgilius (Georg. IV, 165): Sunt quibus ad portam ( Al., portas] cecidit custodia sorti.
Accusativus: Romam pergo [vel] Athenas.
26 Terentius: Quid tu, indocte, Athenas?
27 Ablativus. [Unde] Virgilius (Ecl., VII, 1): Forte sub arguta consederat ilice Daphnis.
28 FR. Quomodo discerni potest utrum nomina sint sic composita, an adverbia?
29 - SAXO. Cum nomina loco adverbiorum accipiuntur, manent indeclinabilia, licet diversis iungantur casibus, ut, sublime volans, sublime volantis, sublime volanti, etc.
30 Si vero nomina sunt, declinantur, ut, hoc sublime volans, huius sublimis volantis, huic sublimi volanti, etc.
31 FR. Num aliae partes pro adverbiis ponuntur?
32 - SAXO. Ponuntur.
33 Nam vel coniunctio, et, per, et ex praepositiones, pro valde accipiuntur, ut Cicero: Vel magnum bellum, pro valde magnum.
34 Excelsus, pro valde celsus.
Alcuinus HOME

csg268.124

Alcuinus, De grammaria, DE NUMERO <<<     >>> DE FIGURIS.
monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS. > 5 > Ut in regum continetur historia. > ORATIO EFFREM DIACONI. > DE MODIS VERBORUM. > 1 > DE FIGURIS. > ORATIO D. ALCUINI IN NOCTE. > 4 > DE CONIUGATIONE VERBORUM. > DE ADVERBIO.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik