| 1 | FR. Numerum verbis accedentem [Ms., accidentem] pande. |
| 2 | - SAXO. Numerus singularis, ut lego, pluralis, ut legimus, accedit verbo veluti omnibus partibus casualibus: sed in verbo sub una voce nunquam singularis et pluralis invenitur numerus sicut in caeteris partibus, ut dies, res, nominativus singularis et pluralis; isti, illi, dativus singularis et nominativus pluralis. |
| 3 | Sciendum quoque est tibi, o France, quod quaecunque verba personis deficiunt, semper et numero defectiva fiunt, ut impersonalia et infinitiva. |
| 4 | Ideo pronominibus additis assumunt personas et numeros, ut, legitur a me, a nobis: legere te volo, et legere vos volo. |
| 5 | FR. Sed quia defectiva esse verba introduxisti, subito defectiva per singula accidentia opus habeo ut pandas mihi, maxime quia Donatus magister noster haec valde obscure et breviter tetigit. |
| 6 | - SAXO. Non sum tibi debitor irrationabilium, sed rationabilium, et eorum quae regulis subiaceant. |
| 7 | Attamen, uti scias non me invidiosum esse in te, sicut nec te fastidiosum intelligo, pandam aliqua ex illis. |
| 8 | Tribus enim modis verba, vel [Ms., velut] aliae partes [fiunt] defectivae; aut naturae necessitate, aut fortunae casu, vel differentiae causa. |
| 9 | Naturae necessitate, ut, si velimus masculinum dicere ab eo, quod [est] nupta, nuptus: vel a puerpera, puerperus, repugnat ipsa rerum natura: vel inconsonantiae causa; ut, si velimus a cursor curstrix facere femininum, sicut a victor victrix, inconsonum [est]. |
| 10 | In fortunae casu, inusitata et turpia vitantur, et quibus auctores non utuntur; quomodo a do dor secundum regulam dici potuit; sed quia in auctoribus non invenitur, recusamus dicere. |
| 11 | Differentiae quoque causa plurima vitantur, ut, fero, fers, fert per syncopam sine i littera in secunda et tertia persona profertur, ne si feris, ferit, dicas, a ferio putetur venire. |
| 12 | Sic edo, es, est, et, volo, vis, vult, differentiae causa anomalam habent litteraturam. |
| 13 | Et volo naturaliter imperativo modo caret, quia imperata necessitatis sunt, non voluntatis. |
| 14 | Sic fac, duc, dic, fer, placuit auctoribus per apocopam proferri differentiae causa, ne si face, duce, dice, fere, diceremus, aliud significare putaremus. |
| 15 | Item multa non dicuntur, quia in auctoribus non inveniuntur, de quibus per singula accidentia aliqua tuae pandam aviditati. |
| 16 | Nam quaeso non habet alios modos nisi indicativum; personam primam in utroque numero, et [quesere] infinitivum. |
| 17 | Item ovat et infit, non habent nisi tertiam personam; et ovans participium. |
| 18 | Item ausim, id est, auctoritatem habeam; et inquam, contra morem in prima persona proferuntur. |
| 19 | Salve et salvete imperativa tantum secundam personam habent. |
| 20 | Item, cede pro da [Ms., dic]. |
| 21 | Cete [Ms., Cedite] pro date. |
| 22 | Terentius: Cete patri meo, id est, date: Et ave, pro gaude: et avete pro gaudete secundae personae sunt. |
| 23 | Item faxo, pro faciam futuri temporis est tantum indicativi modi, et facit: faxo, faxis, faxit; faximus, faxitis, faxunt, id est, facient. |
| 24 | Item: facesso et capesso, et viso, desiderativa sunt, non frequentativa, quia primae non sunt coniugationis. |
| 25 | Facesso, id est, desidero facere. |
| 26 | Capesso, desidero capere. |
| 27 | Viso, id est, desidero videre. |
| 28 | Item sis, id est, si vis: et sodes, id est, si audes, secundae personae sunt. |
| 29 | Item foret, pro esset, et forent pro essent: et fore pro esse invenitur. |
| 30 | Item aio et meio in multis deficiunt. |
| 31 | Nam aio, ais, ait: et aitis, aiunt, facit; in prima plurali deficit: et ait praeteritum perfectum: sicut meio infinitivum meiere facit. |
| 32 | Sunt, quae idem habent praesens et praeteritum imperfectum [Al., perfectum], haec sola: odi, novi, memini, coepi, pepigi, haec in imperfecto [Al., imperativo] deficiunt praeter memini, quod memento et mementote facit; et in futuro et infinitivo modo et in supinis, nec non in participiis, utrisque temporibus [Al., utriusque temporis] deficiunt, praeter odi, quod [in figura composita] duo participia [praeteriti temporis] facit: exosus, perosus. |
| 33 | Sunt passiva quoque et deponentia, quae in praeterito deficiunt, nisi aliunde ad supplementum declinationis assumatur praeteritum. |
| 34 | Ut, feror, ferior, tollor, poscor, urgeor; faciunt enim praeteritum, latus sum, ictus sum, sublatus sum, postulatus sum, convictus sum. |
| 35 | Item deponentia: vescor, fruor, medeor, liquor, reminiscor [Edit., remuneror], faciunt, pastus sum, potitus sum, medicatus sum, liquefactus sum, recordatus sum. |
| 36 | Sum verbum, quod inaequalem habet declinationem, sive in simplici participio, sive in compositis praesentis temporis deficit, nisi in duobus ab eo compositis, id est, absum et praesum, quod facit, absens et praesens. |
| 37 | Possum, potes, postest, mutant s in t euphoniae causa. |
| 38 | Et prosum, prodes, prodest, assumit d, hiatus causa devitandi. |
| 39 | Volo vero et malo et ex eo compositum [Ms., composita], id est, magis volo, naturali necessitate imperativo carent, quia imperata necessitatis sunt non voluntatis, quod tamen in alio suo composito habet, id est, nolo; facit enim noli et nolite. |
| 40 | FR. Pleniorem tamen declinationem horum quatuor verborum, ut reddas mihi, deposco; id est, sum, fero, edo, volo. |
| 41 | - SAXO. Inusitata est in multis locis illorum declinatio. |
| 42 | Attamen ut in magistrorum exemplis eorum reperitur ratio, pandam. |
| 43 | Sum verbum neutrale est, quod declinatur sic: Sum, es, est: Plural. |
| 44 | Sumus, estis, sunt. |
| 45 | Praeteritum imperfect. |
| 46 | Eram, eras, erat. |
| 47 | Plural. |
| 48 | Eramus, eratis, erant. |
| 49 | Praeteritum perfect. |
| 50 | Fui, fuisti, fuit. |
| 51 | Plural. |
| 52 | Fuimus, fuistis, fuerunt, vel fuere. |
| 53 | Praeterit. |
| 54 | Plusquamperfect. |
| 55 | Fueram, fueras, fuerat. |
| 56 | Plural. |
| 57 | Fueramus, fueratis, fuerant. |
| 58 | Futuro. |
| 59 | Ero, eris, erit. |
| 60 | Plural. |
| 61 | Erimus, eritis, erunt. |
| 62 | Imperativo modo tempore praesenti, ad secundam et tertiam personam: Sis vel es, sit. |
| 63 | Plur. |
| 64 | Simus [estote vel] sitis, sint; et sunto et suntote. |
| 65 | Optativo modo tempus praesens et Praeteritum imperfect. |
| 66 | Utinam essem, esses, esset: Plural. |
| 67 | Essemus, essetis, essent. |
| 68 | Praeterit. |
| 69 | Perfect. |
| 70 | et Plusquamperfect. |
| 71 | Fuissem, fuisses, fuisset. |
| 72 | Plural. |
| 73 | Fuissemus, fuissetis, fuissent. |
| 74 | Futurum. |
| 75 | Sim, sis, sit: Plural. |
| 76 | Simus, sitis, sint. |
| 77 | Coniunctivo modo tempore praesenti: cum sim, sis, sit. |
| 78 | Plural. |
| 79 | Simus, sitis, sint. |
| 80 | Imperfecto: Essem, esses, esset. |
| 81 | Plural. |
| 82 | Essemus, essetis, essent. |
| 83 | Perfectum. |
| 84 | Cum fuerim, fueris, fuerit. |
| 85 | Plur. |
| 86 | Fuerimus, fueritis, fuerint. |
| 87 | Plusquamperfectum: Cum fuissem, fuisses, fuisset. |
| 88 | Plural. |
| 89 | Fuissemus, fuissetis, fuissent. |
| 90 | Futurum. |
| 91 | Cum fuero, fueris, fuerit. |
| 92 | Plural. |
| 93 | Fuerimus, fueritis, fuerint. |
| 94 | Infinitivo modo, numero et personis, tempore praesenti: esse. |
| 95 | Praeterito: fuisse. |
| 96 | Futuro; esse, et ire, et fore. |
| 97 | Cuius praesens participium veteres ens proferebant, unde componitur potens. |
| 98 | Nam futurum magis a fio verbo videtur nasci. |
| 99 | Potest tamen et a fui esse existimari. |
| 100 | Sic enim declinanda sunt ex eo composita: Prosum, adsum, desum, obsum, [intersum, praesum, supersum]. |
| 101 | Et ex eis [tantum] duo participia praesentis temporis [sunt], id est: praesens et absens. |
| 102 | Fero verbum discretionis causa per syncopen abiicit i in secunda et tertia persona, propter ferio verbum, quod ferio, feris, ferit, facit. |
| 103 | Fero, fers, fert. |
| 104 | Plural. |
| 105 | Ferimus, fertis, ferunt. |
| 106 | Imperfectum. |
| 107 | Ferebam, ferebas, ferebat. |
| 108 | Plural. |
| 109 | Ferebamus, ferebatis, ferebant. |
| 110 | Praeteritum perfect. |
| 111 | Tuli, tulisti, tulit. |
| 112 | Plural. |
| 113 | Tulimus, tulistis, tulerunt vel tulere. |
| 114 | Praeteritum plusquamperfectum. |
| 115 | Tuleram, tuleras, tulerat. |
| 116 | Plur. |
| 117 | Tuleramus, tuleratis, tulerant. |
| 118 | Futurum. |
| 119 | Feram, feres, feret. |
| 120 | Plur. |
| 121 | Feremus, feretis, ferent. Imperativus. Fer [vel] feras, ferat. |
| 122 | Plur. |
| 123 | Feramus, ferte, ferant. Futurum: Ferto [vel feras], ferat. |
| 124 | Et Plur. |
| 125 | Feramus, fertote, ferant. |
| 126 | Optativus. |
| 127 | [Utinam] ferrem, ferres, ferret. |
| 128 | Plural. |
| 129 | Ferremus, ferretis, ferrent. |
| 130 | Plusquamperfect. |
| 131 | Tulissem, tulisses, tulisset. |
| 132 | Plural. |
| 133 | Tulissemus, tulissetis, tulissent. |
| 134 | Futurum. |
| 135 | Feram, feras, ferat. |
| 136 | Plural. |
| 137 | Feramus, feratis, ferant. |
| 138 | Coniunctivi [modi temp. praes. cum] feram, feras, ferat. |
| 139 | Plural. |
| 140 | Feramus, feratis, ferant. |
| 141 | Imperfectum. |
| 142 | Ferrem, ferres, ferret. |
| 143 | Plural. |
| 144 | Ferremus, ferretis, ferrent. |
| 145 | Perfect. |
| 146 | Tulerim, tuleris, tulerit. |
| 147 | Plur. |
| 148 | Tulerimus, tuleritis, tulerint. |
| 149 | Plusquamperfect. |
| 150 | Tulissem, tulisses, tulisset. |
| 151 | Plur. |
| 152 | Tulissemus, tulissetis, tulissent. |
| 153 | Futurum. |
| 154 | Tulero, tuleris, tulerit. |
| 155 | Plur. |
| 156 | Tulerimus tuleritis, tulerint. |
| 157 | Edo verbum inaequale, cuius secunda et tertia persona, causa differentiae, per concisionem proferuntur. |
| 158 | Edo, es, est. |
| 159 | Plural. |
| 160 | Edimus, estis, edunt. |
| 161 | Praeteritum Imperfect. |
| 162 | Edebam, edebas, edebat. |
| 163 | Plur. |
| 164 | Edebamus, edebatis, edebant. |
| 165 | Praeteritum perfect. |
| 166 | Edi, edisti, edit. |
| 167 | Plur. |
| 168 | Edimus, edistis, ederunt vel edere. |
| 169 | Plusquamperfect. |
| 170 | Ederam, ederas, ederat. |
| 171 | Plural. |
| 172 | Ederamus, ederatis, ederant. |
| 173 | Futurum. |
| 174 | Edam, edes, edet. |
| 175 | Plur. |
| 176 | Edemus, edetis, edent. |
| 177 | Imperativus. |
| 178 | Es, edat. |
| 179 | Plur. |
| 180 | Edamus, este, edant. |
| 181 | Futurum. |
| 182 | Esto, edat, Plural. |
| 183 | Edamus, estote, edant, vel edunto, eduntote. |
| 184 | Optativus. |
| 185 | Essem, esses, esset. |
| 186 | Plural. |
| 187 | Essemus, essetis, essent. |
| 188 | [Praeterito perfecto et plusquamperfecto]. |
| 189 | Edissem, edisses, edisset. |
| 190 | Plural. |
| 191 | Edissemus, edissetis, edissent. [Futuro]. |
| 192 | Edam, edas, edat. |
| 193 | Plural. |
| 194 | Edamus, edatis, edant. |
| 195 | Coniunctivo [modo] Edam, edas, edat. |
| 196 | Plural. |
| 197 | Edamus, edatis, edant. |
| 198 | Essem, esses, esset. |
| 199 | Plural. |
| 200 | Essemus, essetis, essent. |
| 201 | Ederim, ederis, ederit. |
| 202 | Plural. |
| 203 | Ederimus, ederitis, ederint. |
| 204 | Edissem, edisses, edisset. |
| 205 | Plural. |
| 206 | Edissemus, edissetis, edissent. |
| 207 | Edero, ederis, ederit. |
| 208 | Plur. |
| 209 | Ederimus, ederitis, ederint. |
| 210 | Infinitivi modi tempus praesens: Esse. |
| 211 | Similiter praeteritum, esse. |
| 212 | Futurum: esum iri, vel esurum esse. |
| 213 | Impersonale: Estur [Ms., editur] [Praeterito imperfect.] edebatur. [Praeterito perfect.] esum est, vel fuit. |
| 214 | [Praeterito plusquamperfect.] esum erat vel fuerat. |
| 215 | Futurum: edetur. |
| 216 | Supina: Edendi, edendo, edendum. |
| 217 | Esum, esu [Al., Essum, essu]. |
| 218 | Volo quoque verbum neutrale per syncopen prolatum in secunda et in tertia persona, et in imperfecto [Ms., imperativo] deficit. |
| 219 | Volo, vis, vult. |
| 220 | Plur. |
| 221 | Volumus, vultis, volunt. |
| 222 | Volebam, volebas, volebat. |
| 223 | Plur. |
| 224 | Volebamus, volebatis, volebant. |
| 225 | Volui, voluisti, voluit. |
| 226 | Plur. |
| 227 | Voluimus, voluistis, voluerunt, vel voluere. |
| 228 | Volueram, volueras, voluerat. |
| 229 | Plural. |
| 230 | Volueramus, volueratis, voluerant. |
| 231 | Volam, voles, volet. |
| 232 | Plur. |
| 233 | Volemus, voletis, volent. [Optativo]. |
| 234 | Vellem, velles, vellet. |
| 235 | Plural. |
| 236 | Vellemus, velletis, vellent. |
| 237 | Voluissem, voluisses, voluisset. |
| 238 | Plural. |
| 239 | Voluissemus, voluissetis, voluissent. |
| 240 | Velim, velis, velit. |
| 241 | Plural. |
| 242 | Velimus, velitis, velint. |
| 243 | Vellem, velles, vellet. |
| 244 | Plural. |
| 245 | Vellemus, velletis, vellent. |
| 246 | Voluerim, volueris, voluerit. |
| 247 | Plur. |
| 248 | Voluerimus, volueritis, voluerint. |
| 249 | Voluissem, voluisses, voluisset. |
| 250 | Plural. |
| 251 | Voluissemus, voluissetis, voluissent. |
| 252 | Voluero, volueris, voluerit. |
| 253 | Plur. |
| 254 | Voluerimus, volueritis, voluerint. Infin. [modo], praesens: Velle. |
| 255 | Praeteritum: voluisse. |
| 256 | Participium praesens: volens. |
| 257 | Sic declinanda sunt: Nolo, non vis, non vult; nisi quod nolo imperativum habet, ut, noli, nolite. |
| 258 | Malo, mavis, mavult, et reliqua. |
| 259 | Immitis es in me, France. |
| 260 | Ecce quale onus imposuisti mihi, ducens me per aspera et spinosa. |
| 261 | Dimitte me tandem aliquando respirare. |
| 262 | FR. Dimittam, et iuxta Virgilium (Eclog. IX, 65): . . . . Ego hoc te fasce levabo. |
| 263 | - SAXO. Etsi hoc levas, timeo ne aliud imponas. |
| 264 | FR. Noli timidus esse . . . . . Labor omnia vincit Improbus. |
| 265 | - SAXO. Vincit: quapropter eamus viae quod [Ms., viam, quae] restat. |