Alcuinus, De grammaria, DE CONIUGATIONE VERBORUM.
| 1 | FR. Ecce de figuris habeo. |
| 2 | Sed coniugationum distantias dic mihi. |
| 3 | Et primum, unde dicta sit coniugatio, expone. |
| 4 | - SAXO. Coniugatio dicta est quod in unam declinationis rationem plurima coniungi verba. |
| 5 | FR. Coniugationes quot sunt? |
| 6 | - SAXO. Apud Graecos decem [Ms., decim, non male, sed antique; unde undecim]. |
| 7 | Apud Latinos quatuor. |
| 8 | Et eorum quae in o prima persona desinit, sed secunda in as finitur, ut amo, amas, sto, stas, haec prima dicitur. |
| 9 | Et secunda in es, ut moneo, mones. |
| 10 | Tertia in is brevem, ut lego, legis. Quarta in is longum [Ms., longam], ut munio, munis. |
| 11 | Eorum verborum, quae in or prima persona finitur, et in aris secunda, prima est coniugatio, ut amor, amaris, criminor, criminaris, luctor, luctaris. |
| 12 | Secunda in eris producta penultima [Al., pene ultima], ut doceor, doceris, reor, reris. |
| 13 | Tertia in eris correpta penultima, legor, legeris, sequor, sequeris. |
| 14 | Quarta in iris producta penultima, munior, muniris, molior, moliris. |
| 15 | FR. Num singula verba certas habent coniugationes? |
| 16 | - SAXO. Sunt verba in prima persona confusa: in secunda vero sensu et [certa] coniugatione discernuntur, ut dico, dicis, et dico, dicas; volo, vis, et volo, volas; fundo, fundas, fundo, fundis; mando, mandas, mando, mandis [Ms., mundo, mundas, mundo, mundis]. |
| 17 | Sunt quaedam e contrario unius significationis, sed diversae coniugationis, ut denso, densas, et denseo, denses; strideo, strides; strido, stridis; ferveo, ferves, ([inde] fervesco, cis), fervo, fervis; cieo, cies; cio, cis; dureo, dures, unde duresco et duro, duras; tueor, tueris; tuor, tueris, penultima correpta; fulgeo, fulges; fulgo, fulgis; excelleo, excelles; excello, excellis; sono, sonas; sono, sonis; uno, unas; unio, unis. |
| 18 | FR. Quot modis declinantur verba? |
| 19 | - SAXO. Quorum rationabiliter prima persona in o desinit, tribus modis declinantur, absque praeterito perfecto indicativi, et imperativo et infinitivo. |
| 20 | Nam iuxta praesens tempus trium coniugationum per omnes modos et tempora declinari solent verba, nisi praescripta. |
| 21 | Praeteritum vero imperfectum et plusquamperfectum primae coniugationis: item secundae et tertiae, et quartae optativi, futurum et praesens subiunctivi [Ms., subiunctativi] secundum primae praesens tempus in ultimis litteris semper declinantur, ut amo, amas, amat, amamus, amatis, amant; amabam, amabas, amabat, amabamus, amabatis, amabant; amaveram, amaveras, amaverat, amaveramus, amaveratis, amaverant. |
| 22 | Optativi, futurum et praesens subiunctivi: Doceam, doceas, doceat, doceamus, atis, ant. |
| 23 | Secundum praesens tempus secundae coniugationis futuri indicativi [Ed., secundum coniugationem futuri indicat]. |
| 24 | In tertia et quarta omne praesens et praeteritum optativi, et subiunctativum praeteritum imperfectum longae [Ed., longam] in penultima, et plusquamperfectum in omni coniugatione, primae quoque optativus, futurum et subiunctivum praesens (ut legam, leges, leget, emus, etis, ent; doceo, ces, cet, cemus, cetis, cent ), sic declinanda sunt: Amarem, amares, amaret, amaremus, retis, rent; amavissem, ses, set, emus, etis, sent, quae sunt subiunctativo et optativo communia. |
| 25 | Item optativi, futurum et subiunctativi [Ms., subiunctivum] praesens: Amem, es, et, emus, etis, ent. |
| 26 | Secundum tertiae coniugationis praesens et indicativi futurum, primae et secundae et quartae in eo desinentis, et subiunctativi praeteritum perfectum et futurum, nisi in tertia persona plurali, u mutant in i, ut lego, legis, legit, legimus, legitis, legunt; amabo, is, it, imus, itis, unt; docebo, bis, bit, bimus, bitis, bunt. |
| 27 | Subiunctativi praeteritum perfectum: Amaverim, is, it, imus, itis, int. |
| 28 | Item: Amavero, is, it, imus, itis, int. |
| 29 | Et quartae: Ibo, ibis, ibit, ibimus, ibitis, ibunt. |
| 30 | Horum autem omnium verborum, quae bina [Al., trina] distinctione a secunda persona declinantur, prima persona aut in o, aut in am, aut in em, aut in im desinit. |
| 31 | FR. Quomodo praeteritum perfectum et imperativus declinanda sunt? |
| 32 | - SAXO. Omne praeteritum perfectum, si iuxta rationem declinatur, in i mittit primam personam; in secunda in sti, syllabam; tertiam in it, et pluralem numerum in imus, in istis, in erunt vel ere, longa e, mittit. |
| 33 | FR. Imperativi finales litteras deprome. |
| 34 | - SAXO. Omne imperativum singulare primam, natura abdicante, personam non habet et vocativo casui iungitur, quia praesenti imperat in secunda persona, quae in prima coniugatione a longa finitur, ut ama; in secunda e quoque longa, ut ave [Ms., habe]; in tertia e brevis, ut lege; in quarta i longa, ut audi. |
| 35 | Quae ubique, in verbis vel nominibus, i in fine posita producitur. |
| 36 | Tertia persona in prima coniugatione in et: in caeteris coniugationibus in at, ut amet, habeat, legat, audiat. |
| 37 | Prima persona in numero plurali in mus; in secunda in te; tertia in ent, in prima coniugatione; in caeteris ant, ut amemus, amate, ament; doceamus, docete, doceant, etc. |
| 38 | , ubique penultima primae personae et secundae longa, absque tertiae coniugationis secunda persona, quod est, legite. |
| 39 | Futurum imperativi in to secunda persona, ut amato, habeto, legito, audito, longa penultima absque tertiae coniugationis [Ms., absque tertia declinatione]. |
| 40 | Tertia persona futuri similis est ubique praesenti: tertia persona et prima pluralis numeri similis quoque est plurali praesentis. |
| 41 | Secunda persona pluralis in tote, ut amatote, habetote, legitote, auditote. |
| 42 | Tertia finit in nto, ut amanto, docento, legunto, audiunto. |
| 43 | FR. De infinitivis dic. |
| 44 | - SAXO. Omne infinitivum praesens in re, et praeteritum in se, et futurum in ire vel esse in omni coniugatione desinit, ut amare, amasse, amatum ire, vel amaturum esse. |
| 45 | FR. Quid de quinque gerundiis [Al., gerendivis] sentiendum est? |
| 46 | - SAXO. Quid aliud, nisi ut prius dixi, quod omnino, secundum Priscianum, nomina sunt. |
| 47 | Nam praepositiones separatas accusativos casus et ablativos [Ms., accusativi casus et ablativi] accipiunt ut [ad] amandum, in amando, quod verbo non potest accidere. |
| 48 | FR. Quid tamen distat inter, amandum, amando, et amatum, amatu? |
| 49 | - SAXO. Quod amandum necessitatem amoris significat; amatum initium amoris. |
| 50 | Similiter amando in ipso amore; amatu pro amatione, id est, pro ipsa re accipitur. |
| 51 | FR. Passivi [Ed., passim] regulas pande mihi. |
| 52 | - SAXO. Pandam breviter, ne prolixior sim, quam huic puerili ludo deceat ( Sic mss. ). |
| 53 | Omne passivum ex activo [suo] sit ubique per omnes coniugationes. |
| 54 | O finita vel m in activis tempore praesenti et praeterito imperfecto, et futuro assumunt r in passivis, ut [amo, amor] amabo, amabor; amato, amator; amanto, amantor; amabam, amabar; amarem, amarer; amem, amer; legam, legar, etc. |
| 55 | Caeterae personae secundum praedictas regulas trium coniugationum praesentis temporis declinantur. |
| 56 | Nam secunda persona in ris vel in re desinit, tertia in tur; et prima in plurali in mur, secunda in mini, tertia in ntur. |
| 57 | Omnium modorum praeteritum [Edit., praeter] perfectum et plusquamperfectum et subiunctivi futurum per participium praeteriti temporis, et sum subiectivum verbum declinatur, ut amatus sum, vel fui: amatus eram, vel fueram. |
| 58 | Optativus: amatus essem vel fuissem. |
| 59 | Subiunctivus: amatus sim vel fuerim; essem vel fuissem. |
| 60 | Futurum: amatus ero vel fuero. |
| 61 | Passiva imperativi secundae personae praesentis [temporis] in omni coniugatione similes activis infinitivis, ut amare, docere, legere, audire, penultima longa, nisi tertia coniugatione. |
| 62 | Tertia vero in tur exit, prima pluralis in mur, secunda in mini, [quod in indicativo et imperativo similiter profertur ( Edit., quod imperativus et infinitivus similiter proferuntur)] in prima coniugatione. |
| 63 | Tertia pluralis in prima, in entur; aliis in antur: et futuri temporis secunda persona in tor, et tertia in tur: et pluralis prima in ur, et secunda in minor, et tertia in ntor, ut amare, ametur; amemur, amaminor, amentor: ametor, ametur; amemur, ameminor, amentor. |
| 64 | Infinitiva passiva semper in i praesentis temporis, ut amari, doceri, legi, audiri. |
| 65 | Et praeteritum per participium neutrale et esse vel fuisse, ut doctum esse vel fuisse. |
| 66 | Et futurum in iri, ut amatum iri. |
| 67 | Ecce habes, France, quod quaesisti; sed tua curiositas te facit non amatum iri. |
| 68 | FR. Nec tua te indivia gratum iri. |
| 69 | - SAXO. Caute! |
| 70 | ne audiat qui flagellare solet. |
| 71 | Sed prosequere caetera. |
| 72 | FR. Ut reor, ordo accidentium deposcit personas verborum investigare. |
| 73 | - SAXO. Personae verborum tres sunt. |
| 74 | Prima est, quae de seipsa loquitur et alias ostendit. |
| 75 | Secunda, ad quam loquitur. |
| 76 | Tertia, de qua loquitur. |
| 77 | Nisi enim sit prima, quae profert sermonem, aliae esse non possunt. |
| 78 | Et primae quidem et secundae verborum personae finitae sunt; praesentes enim demonstrant. |
| 79 | Tertia vero infinita est, itaque eget plerumque praenomine, ut definiatur. |
| 80 | Et prima quidem potest sibi et secundam et tertiam coniungere, ut, ego et tu, et nos facimus: ego et ille facimus. Secunda vero non [potest] coniungere sibi nisi tertiam, ut, tu et ille facitis. |
| 81 | Tertia vero nec primam nec secundam, sed alteram tertiam, ut, iste et ille faciunt. |
| 82 | In imperativis prima persona singularis non potest esse, quia naturaliter imperans, ab eo cui imperat dividitur. |
| 83 | Infinita [Ms., Infinitiva] quoque et impersonalia et gerundia carent naturaliter personis. |