monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS VERBORUM.
Alcuinus, De grammaria, DE MODIS VERBORUM. <<<     >>> DE CONIUGATIONE VERBORUM.

Alcuinus, De grammaria, DE FIGURIS VERBORUM.

1 FR. Figuratas verborum compositiones, precor, expone.
2 - SAXO. Sunt verba simplicia, ut cupio, taceo. Et [sunt] composita, [ut] concupio, conticeo.
3 Sunt et decomposita, id est, a compositis derivata [Edit., derivativa], ut concupisco, conticesco.
4 Sunt et ex tribus partibus composita, ut perterrifico.
5 Sunt et quae mutant in compositione coniugationem, ut: do, das, facit reddo, reddis; facio, facis, amplifico, amplificas.
6 Sunt composita, quorum simplicia in usu non sunt, ut offendo, aspicio, aperio, refragor.
7 Fendo [enim], et spicio, et perio, et fragor non reperi.
8 Sunt quae genus mutant in compositione: Sperno, spernis, activum; aspernor, aspernaris, deponens.
9 [Sentio, neutrum; assentior, deponens.] Sedeo, sedes, neutrum; insidior, insidiaris, deponens; obsideo vero et adsideo activa sunt.
10 Eo et facio neutra sunt; adeo, subeo, perficio, conficio, et ex eis composita activa sunt; faciunt [enim] adeor, subeor, perficior, conficior.
11 Ex facio quoque neutro, versificor, versificaris, et gratificor, gratificaris, deponentia nascuntur.
12 Complecto, activum; amplector, deponens.
13 Componuntur verba cum nominibus, ut ab amplo et facio, amplifico, ex quo participium amplificans: et cum altero verbo, ut calefacio, id est, calere facio; vel cum adverbio, ut, benedico; vel cum praepositione, ut indico, subeo.
14 Sed praepositionibus per compositionem iunguntur semper sicut nominativo casu [Edit., casui], cuius vim ubique obtinent verba per omnes personas, ut, facio ego, facis tu, facit ille, nisi imperativa secundae personae, [quae] vocativum [Ed., vocem] adsciscunt, ut scribe, Virgili: lege, Terenti.
Alcuinus HOME

csg268.100

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik