monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS. > 5 > Ut in regum continetur historia. > ORATIO EFFREM DIACONI. > DE MODIS VERBORUM.
Alcuinus, De grammaria, DE VERBO. <<<     >>> DE FIGURIS VERBORUM.

Alcuinus, De grammaria, DE MODIS VERBORUM.

1 FR. Modi verborum quid [Al., qui et quot] sunt?
2 - SAXO. Modi sunt diversae inclinationes [Ms., declinationes] animi, varios eius affectus demonstrantes.
3 Et sunt quinque: indicativus, qui et definitivus, quo indicamus vel definimus quid agatur vel patiatur a nobis; qui ideo primus ponitur, quia perfectus est personis et temporibus; et alii modi ex eo regulam sumunt.
4 Vel quod ex eo participia vel nomina vel verba derivantur; ut a duco, ducens: a duxi ductus, et dux: a ferveo, fervens, fervesco, fervor.
5 Imperativus est, quo imperamus aliis, ut faciant vel patiantur.
6 Et est per se absolutus, nec [per se] alterius indiget partis ad significandum: et ideo secundum tenet locum in modis.
7 Et hoc orantes saepissime utimur; ut: Musa, mihi causas memora . . .
Deinde optativus, per quem optamus.
8 Qui ideo tertius in ordine ponitur, quia inferior est qui optat quam qui imperat; et adverbio optandi indiget ad complendum sensum, ut, utinam legerem.
9 Quarto loco subiunctivus ponitur et iure.
10 Eget enim non modo adverbio vel coniunctione, verum etiam altero verbo, ut perfectum significet sensum.
11 Unde et subiunctivus dicitur; ut Virgilius (Eclog. III, 77] : Cum faciam vitula [Ms., vitulam], pro frugibus ipse venito.
12 Et omnibus aliis modis sociari potest; ut dum legerem, scripsi: et, dum legam, scribe; et, dum legerem, utinam scriberem.
13 Infinitivus est, qui et personis et numeris deficit, et eget uno ex supradictis quatuor modis, ut plenum aliquid significet, ut, legere propero, legere propera, utinam legere properarem, cum legere properarem.
14 Impersonale verbum a neutris activae significationis vel ab activis nascitur, ut curritur, vivitur, legitur, amatur.
15 Et per omnes modos et personas et tempora et numeros, iunctis pronominibus rite declinantur [Ms. declinatur]: curritur a me, a te, ab illo; curritur a nobis, a vobis, ab illis.
16 Praeterito imperfecto, legebatur [a me].
17 Praeterito perfecto, lectum est [vel lectum fuit a me].
18 Praeterito plusquamperfecto, lectum erat.
19 Futurum, legetur [a me].
20 Sic et per alios modos.
21 FR. Quid est inter impersonale et infinitivum?
22 - SAXO. [Quod] infinitiva [voluntariis] verbis iunguntur; ut: legere volo.
23 Impersonalia pronominibus; ut legitur a me.
24 FR. Quot formae sunt impersonalium?
25 - SAXO. - Quatuor.
26 Aut in tur, aut in at, aut in it, aut in et exeunt: ut, statur, restat, contingit, pudet.
27 Sed quae in et exeunt, alia a verbis veniunt, ut miseret.
28 Alia a se oriuntur, ut pudet, poenitet, decet.
29 FR. Quae sunt supina et participialia?
30 - SAXO. Quinque sunt eiusmodi voces; ut: legendi, legendo, legendum, lectum, lectu.
31 Quas Priscianus omnino nomina vult esse, quia temporibus carent, et personas non discernunt, et praepositionibus separatis iunguntur; ut, ad legendum vado, vel legendo venio.
32 FR. Intentus sum de specierum ratione audire maxime, quia hoc accidens verbi Donatus dimisit.
33 - SAXO. Non dimisit, sed in formis attigit.
34 Nam species verborum duae sunt: una principalis, quam Donatus perfectam formam nominat; ut, lego.
35 Altera derivativa, quam ille meditativam, frequentativam, vel [Ms., et] inchoativam dicere voluit; ut, a lego, lecturio et lectito.
36 Et a ferveo, fervesco.
37 Et haec, id est inchoativa, semper in sco desinunt et tertiae sunt coniugationis; ut, calesco, calescis; vesperasco, vesperascis.
38 Et praeteritum non habent tempus, nec participia futuri temporis.
39 Frequentativa primae sunt coniugationis, ut in tito, vel to, vel so, vel xo desinunt; ut, lectito, as; dicto, as; merso, as; nexo, as; et fiunt [Ms., sunt] semper neutra [sicut et] inchoativa.
40 Meditativa in urio desinunt et quartae [tantum ( Ms. om. tantum)] coniugationis sunt; ut, lecturio, is; esurio, is, quod ab edo derivatur.
41 Sunt aliae quoque species derivativorum; ut, a video, viso, id est cupio videre; a facio, facesso; a capio, capesso; a lacero, lacesso; ab arceo, arcesso; ab acceo, accesso.
42 Quae frequentativa non esse coniugatio ostendit.
43 Sunt quoque alia per diminutionem derivativa [Ms., derivata], ut a sorbeo, sorbillo; a garrio, garrulo; a calvo, calvillo.
44 Item a nominibus derivativa fiunt; ut, a patre, patrisso; a graeco, graecisso.
45 Impersonalia quoque pene omnia ab activis [Edit., adiectivis] vel neutralibus derivativa sunt; ut, a lego, legitur; a sto, statur.
46 Inveniuntur quoque et ab adverbiis verba derivari; ut a perendie, perendino; et a cras, procrastino; et ab intus, intro intras, [intravi].
Alcuinus HOME

csg268.95

Alcuinus, De grammaria, DE VERBO. <<<     >>> DE FIGURIS VERBORUM.
monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS. > 5 > Ut in regum continetur historia. > ORATIO EFFREM DIACONI. > DE MODIS VERBORUM.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik