Alcuinus, De grammaria, DE VERBO.
| 1 | FR. Primo omnium verbi definitionem dic mihi. |
| 2 | - SAXO. Magis interrogemus magistrum, quae sit verbi definitio secundum philosophiam. |
| 3 | DIS. An habet, magister, iuxta philosophiae rationem haec tam principalis pars definitionem propriam, veluti nomen [habet]? |
| 4 | MAG. Habet subtilem definitionem et nobilem, et est huiusmodi: Verbum est vox significativa secundum placitum, cum tempore, definitum aliquid significans et accidens [Edit., accedens]. |
| 5 | DIS. Expone, pater, hanc nobis definitionem. |
| 6 | - MAG. Dum dico, lego, actum significo legentis: quem actum alia Graecus significat voce; et ideo verbum secundum placitum est: tempusque attrahit. |
| 7 | Definitum, id est, certum aliquid significat: et accidens; accidit enim actio vel passio homini. |
| 8 | Sed vestram vos intrate disputationem; haec alias. |
| 9 | - DIS. Fiat ut iubes. |
| 10 | FR. Profer, Saxo, proprietatem verbi. |
| 11 | - SAXO. Verbum est pars orationis cum temporibus et modis, sine casu, agendi vel patiendi significativum. |
| 12 | FR. Si verba actum vel passionem significant, unde dicuntur neutra? |
| 13 | - SAXO. Non ideo quod actum vel passionem [non] significent [Edit., ne significent], sed ideo quia unum horum significant. |
| 14 | Nam activa in nostro actu alterius passionem significant, [sicut et passiva in nostra passione actum alterius significant]. |
| 15 | Nam dum dico: amo te, patiaris [Ms., pateris] actum meum, id est, quod amo te. |
| 16 | Et dum dico: amor a te, patior ego actum tuum, id est, quod tu amas me. |
| 17 | Neutra vero uniformiter significant, vel agentem; ut ambulo, curro, prandeo; vel patientem, ut ardeo, veneo, vapulo. |
| 18 | Sed et casibus non egent, quibus activa vel passiva egent. |
| 19 | Nam activa accusativo casui iunguntur, ut amo te; saepe et genitivo, ut memor sum tui; et dativo, ut dico tibi. |
| 20 | Passiva ablativo iunguntur, ut amor a te. |
| 21 | Neutra absoluta sunt et per se [plenum] sensum significant, ut vivo, spiro, pergo. |
| 22 | FR. Verbo quot accidunt? |
| 23 | - SAXO. Septem. |
| 24 | Significatio, quae et genus dicitur, tempus, modus, species, figura, persona, numerus. |
| 25 | Significatio verborum proprie in actione vel in passione est, quae secundum analogiam duabus terminantur litteris, o et r. |
| 26 | In o activa et neutralia. |
| 27 | In r passiva, deponentia et communia. |
| 28 | Et haec sunt genera verborum quinque. |
| 29 | Activa sunt, quae semper actum significant, ut, amo te. |
| 30 | [Passiva sunt, quae semper passionem significant, ut, amor a te]: tamen si quis altius consideret et in activis verbis passionem, et in passivis actionem, sicut supra diximus, inveniet. |
| 31 | Neutra uniformiter semper proferuntur, id est, aut actum solum, aut passionem solum significant. |
| 32 | Actum, ut, manduco, curro [Ms., ambulo]: passionem, ut, vapulo a te, [veneo a te]. |
| 33 | Sunt quoque neutralia intrinsecus in seipsis habentia passionem, et non ab alio extrinsecus, ut, rubeo, ferveo, caleo, aegroto, ruo. |
| 34 | Deponentia quoque unam semper habent significationem, aut activam, ut, sequor te, praestolor te: vel sine adiectione casus, ut, luctor, loquor: aut passivam, ut, nascor a te, patior a te, mereor a te. |
| 35 | Communia duas habent in una voce significationes agentis et patientis, ut, osculor te, osculor a te. |
| 36 | FR. Quot modis declinantur verba. |
| 37 | - SAXO. Duobus modis. |
| 38 | Nam neutra activorum, deponentia et communia passivorum regulam in declinatione maxime sequuntur. |
| 39 | Sunt praeterea neutra passiva, quae in praeterito perfecto et plusquamperfecto passivi declinationem habent. |
| 40 | Et sunt haec sola: Audeo, ausus sum. [Gaudeo, gavisus sum. Soleo, solitus sum]. |
| 41 | Fido, fisus sum. |
| 42 | Fio, factus sum: et si qua ex his componuntur. |
| 43 | Sunt alia passivo neutra superioribus contraria: Compereor, mereor, divertor; faciunt enim praeteritum, comperii, merui, diverti. |
| 44 | FR. Nunquid certas habent semper verba significationes? |
| 45 | - SAXO. Nequaquam semper certas. |
| 46 | Sed alia sunt quae una voce vel coniugatione diversas habent significationes, ut colo, pro diligo, et habito, et aro accipitur. |
| 47 | Committo, pro credo et commendo. |
| 48 | Condo, pro aedifico et celo. |
| 49 | Gratulor pro gaudeo et gratias ago ponitur. |
| 50 | Sunt alia quae cum coniugatione mutant significationem. |
| 51 | Haec in secunda persona discernitur: ut mando, mandas, a mandando; mando, mandis, a manduco, [Ms., mandendo]; fundo, fundas, a fundando; fundo, fundis, a fundendo; volo, volas, a volando; volo, vis, a voluntate [Ms., volendo]. |
| 52 | Sero, seras, seravi; sero, seris, sevi; lego, legas; et lego, legis; dico, dicas, brevis di; dico, dicis, longa di; appello et compello, compellas, id est, clamo, acclamo; appello, appellis, id est, applico; repello, compello, id est, cogo. |
| 53 | Haec, France, de varia verborum significatione dicta sufficiant; nunc ad tempora curro [Ms., curre]. |
| 54 | FR. Fiat. |
| 55 | Primo dic mihi, unde dictum sit tempus? |
| 56 | - SAXO. A temperamento. |
| 57 | Quia omnia mortalia tempus habent. |
| 58 | FR. Tempora quot sunt? |
| 59 | - SAXO. Tria secundum naturam: praeteritum, ut legi; praesens, ut lego; et futurum, ut legam. |
| 60 | Quadam tamen necessitate praeteritum tempus in tres dividitur distantias; quia quaedam sunt quae multo ante dicimus transacta, ut legeram. |
| 61 | Aliquando quaedam quae paulo ante, ut legi heri. Quaedam inchoata [Al., inchoativa] sunt, sed nondum perfecta, ut legebam. |
| 62 | Et ideo quinque tempora annumerabimus in verbis. |
| 63 | FR. Quod horum tempus [Ms., temporum] in verbis principalem inter caetera tenet locum? |
| 64 | - SAXO. Praesens, quia in ipso sumus, dum loquimur de praeterito et futuro. |
| 65 | Et a praesenti ducuntur praeteritum et futurum. |
| 66 | Quamvis itaque praesens tempus instabili motu naturaliter exsolvatur [Ms., volvatur], et pars eius iam praetereat, parsque sequatur, tamen ad ordinationem [Edit., ornationem] diversorum gestorum tempora dividimus. |
| 67 | FR. Num in omnibus modis omnia tempora inveniuntur? |
| 68 | - SAXO. Nequaquam. |
| 69 | Nam imperativus naturali necessitate non habet praeteritum. |
| 70 | Quia ea sola imperamus quae in praesenti sunt vel in futuro. |
| 71 | Caeterum indicativus et subiunctivus per omnia tempora currunt. |
| 72 | Optativus quoque et infinitivus, licet confusa voce, in quibusdam tamen omnia habent tempora, ut utinam legerem nunc et heri; et utinam legissem ante, ante, et ante quinquaginta annos. |
| 73 | Item legere me volo et volebam: et legisse me volui et volueram. |
| 74 | FR. An in omnibus verbis haec quinaria temporum divisio invenitur? |
| 75 | - SAXO. Non. |
| 76 | Quia sunt verba quae rationem temporum non servant, ut inchoativa verba in omni praeterito perfecto et plusquamperfecto deficiunt. |
| 77 | Item omnia impersonalia, quae a se nascuntur, in futuro infinitivi deficiunt, ut poenitere, poenituisse; et pleraque neutra in futuro infinitivi deficiunt, ut horreo, horrere, horruisse. |
| 78 | Nam poenitum ire non dicimus, etc. |
| 79 | Sunt quoque verba quae praeteritum tempus non habent, nisi ex aliis sumantur [Ms., sumatur] verbis, ut percutio, percussi: ferio non habet praeteritum, nisi dicas, percussi. |
| 80 | Sic statuo, statui; sisto, statui; sustollo, sustuli; et suffero, sustuli; tollo, tuli; et fero, fers, fert, tuli facit; insanio, insanivi, et fureo insanivi; cerno, crevi, et cresco, crevi facit. |
| 81 | Item quoque inchoativa et meditativa non solum in praeterito, sed etiam in futuro infinitivi deficiunt: tepescere, parturire. |
| 82 | Item verbis in or desinentibus desunt tempora praeterita perfecta [et plusquamperfectum] et futurum coniunctivi [Ms., subiunctivi], sed per participia [Ms., participium] [praeteriti temporis] et verbum substantivum sum declinantur, ut amatus sum, amatus fueram, amatus ero, etc. |