Alcuinus, De grammaria, DE CASIBUS.
| 1 | FR. Casus pronominum profer. |
| 2 | - SAXO. Casus pronominum sunt ut nominum, nisi quod prima persona et tertia plus quinque casibus habere non possunt, quia vocativus in eis fieri non potest, qui proprius est secundae personae, excepto meus possessivum [Ms., possessivo], quod mi facit vocativum, duas breves e e in [unam] i longam euphoniae causa convertens. |
| 3 | Cuius pluralis quoque vocativum habet: o noster. |
| 4 | FR. Quot formae casuales fiunt in pronominibus? |
| 5 | - SAXO. Sunt pronomina monoptota, ut eccum, ellum, mecum, tecum. |
| 6 | Alia triptota, ut sui, sibi, se, meum, tuum, suum [Edit., mecum, tecum, secum]. |
| 7 | Alia tetraptota, tuus, suus, illud, istud. |
| 8 | Alia pentaptota, ille, ipse, iste. |
| 9 | Nam sextaptota non inveniuntur pronomina. |
| 10 | FR. Dum pronomina casus habent et numeros, necesse est eos habere et declinationes, quarum regulas ut edisseras flagito. |
| 11 | - SAXO. Improbus es scrutator. |
| 12 | FR. Quin [Ms., Quia] tu tenax es largitor. |
| 13 | - SAXO. Quatuor sunt declinationes pronominum. |
| 14 | Prima est quae in tribus primitivorum personis cernitur, cuius genitivus et dativus in i, accusativus et ablativus in e productam, ut, ego, mei, mihi, me, a me. |
| 15 | Tu, tui, tibi, te, a te. |
| 16 | Sui, sibi, se, a se. |
| 17 | Primae et secundae personae plurales, nominativum et accusativum in os; genitivum in um vel in i; dativum et ablativum in is; ut nos, nostrum vel nostri, nobis, nos, a nobis. |
| 18 | Similiter et vos. |
| 19 | Tertia persona non habet nominativum, et per caeteros casus communis est numeri, id est sui. |
| 20 | FR. Unde personae intelliguntur pronominum? |
| 21 | - SAXO. In primis syllabis: in extremis casus et numeri. |
| 22 | Secunda declinatio est in reliquis quinque primitivis, quorum genitivus in ius, dativus in i, desinit per tria genera: praeter huic solum, ne hui interiectio putetur. |
| 23 | Accusativus autem et ablativus singularis, et omnes casus plurales in masculino et neutro secundae declinationis, nominum terminationes servat; in feminino [vero] primae. |
| 24 | Ut ille, illius, illi, illum, ab illo. |
| 25 | Et pluraliter: Illi, illorum, illis, illos, ab illis. |
| 26 | Illa, illius, illi, illam, ab illa. |
| 27 | [Et pluraliter] Illae, illarum, illis, illas, ab illis. |
| 28 | Illud, illius, illi, illud, ab illo. [Et pluraliter] Illa, illorum, illis, illa, ab illis. |
| 29 | Sic et reliqua quatuor declinantur; nisi hic et haec et hoc, [quod] c per omnes singulares casus assumit, praeter genitivum. |
| 30 | Tertia declinatio est pronominum in quinque derivativis, quae secundum regulam nominum mobilium in utroque numero declinantur: in masculino et neutro secundam, in feminino primam sequens declinationem. |
| 31 | Et sunt haec: meus, tuus, suus, noster, vester. |
| 32 | Quarta declinatio est communium: et declinantur sicut in duobus reliquis, quae sequuntur tertiae declinationis nomina. |
| 33 | Ut, hic et haec nostras, vestras: et hoc nostrate, vestrate; nostratis, vestratis. |
| 34 | [( Ex ms. ) FR. Quare non declinantur haec pronomina: Eccum, eccam: ellum, ellam? - SAXO. Quia ex obliquo et indeclinabili parte componuntur.] Ecce habes quae vi extorsisti. |
| 35 | FR. Melius est vi extorquere, quam non habere. |
| 36 | Dic tamen de o, qui vocativo casui in nominibus et pronominibus et participiis iungitur; est pronomen, an non? |
| 37 | - SAXO. Non est pronomen, sed adverbium vocandi vel optandi; eiusdem significationis dum dicis, heus iuvenis, et o iuvenis. |
| 38 | Et nulli alii personae potest iungi, nisi secundae. |
| 39 | FR. Memor esto, dixisse te quindecim pronomina esse. |
| 40 | Sed quid est quod Donatus inter pronomina posuit, quis, qualis, talis, quot, tot, quotus, totus, [quantus, tantus]? |
| 41 | - SAXO. Memini me dixisse quindecim esse pronomina, in quibus nulla dubitatio esset. |
| 42 | De istis enim quae ponis, dubitatio est an sint pronomina, an nomina. |
| 43 | Priscianus Latinae eloquentiae decus nomina interrogativa vel relativa vel redditiva ea omnino [Ms., nomina] dicit, et pronomina negat esse posse, quia finitas personas non habent, quod proprium est pronominis cum casu iuncti: sicut et alia novem nomina mobilia quidam errore seducti pronomina dicunt esse, quia pronominum declinationem habent, id est, unus, ullus, nullus, solus, totus, alius, alter, uter, neuter: quos multae lectionis ratio revincit. |
| 44 | An meus, tuus, suus, nomina dicenda sunt; quia per omnes casus nominum sequuntur declinationem? |
| 45 | Quantum ad puerilem nostram disputationem pertinere visum est, de pronomine habes sufficienter. |
| 46 | Sed totum te transfer ad verbum. |
| 47 | FR. Placet quod habeo, licet plus indiguissem. |
| 48 | Attamen totum me, ut suades, transferam ad inquisitiones verbi. |
| 49 | Tu te ad responsiones para. |
| 50 | - SAXO. Faciam. |