| 1 | FR. Numeri pronominum quot sunt? |
| 2 | - SAXO. Duo. |
| 3 | Singularis, ut iste. |
| 4 | Pluralis, ut isti. |
| 5 | Sunt et numero communia, ut sui, sibi, se, a se, quae nominativo carent, quia si esset hi vel si nominativus, dubitationem fecisset inter hi aliud pronomen, et si coniuctionem. |
| 6 | Vel quia transitio vel reciprocatio personae in nomine non potest esse, quod sui semper habet: Reciprocatio, ut sui meminit. |
| 7 | Transitio, ut, suo servo loquitur. |