Alcuinus, De grammaria, DE FIGURIS.
| 1 | FR. Figuram pronominum dic. |
| 2 | - SAXO. Sunt pronomina simplicia, ut iste, hic. |
| 3 | Sunt composita, ut istic, quod ex iste et hic componitur. |
| 4 | Idem componitur ex is pronomine et demum proverbio; et est numero commune, ut idem vir et idem viri: in masculino i producta, in neutro i correpta: et eius femininum eadem. |
| 5 | Geminatur quoque eius compositio in neutro, et dicitur idem idem [Ms., identidem], id est, idem et idem. |
| 6 | Componuntur pronomina cum adverbiis, ut eccum, id est, ecce eum! |
| 7 | ellum, ecce illum. |
| 8 | Et cum praepositione, sed per anastrophen, ut mecum, tecum, secum; et cum nomine, ut huiusmodi, istiusmodi. |
| 9 | FR. Unde est illa compositio: egomet et huiusce? |
| 10 | - SAXO. Non est compositio, sed paragoge, id est, adiectio syllabae. |
| 11 | Et sunt quatuor eiusmodi adiectiones, met, ce, te, pte, ut, egomet, tute, meapte, huiusce, illice, quod per apocopen profertur illic, ultima [syllaba] circumflexa. |