| 1 | FR. Genera pronominum quot sunt? |
| 2 | - SAXO. Quinque. |
| 3 | Masculinum, ut, hic; femininum, ut, haec; neutrum, ut, hoc; commune, ut, nostras, vestras; trium generum, ut ego, tu. |
| 4 | Et omnia pronomina necesse est tria genera habere, vel in una voce confusa, ut, ego, tu; vel in diversis distincta terminationibus, ut meus, mea, meum. |
| 5 | Quia pro uniuscuiusque rei propriis accipiuntur nominibus [pronomina]. |