Alcuinus, De grammaria, DE PRONOMINE.
| 1 | FR. Pronomen quid est? |
| 2 | - SAXO. Pars orationis cum casu positum [Ms., posita] nominis vice, ne saepius iteratum nomen fastidium faciat [Ms., faceret] audienti vel legenti: et finitas recipit personas. |
| 3 | FR. Pronomini quot accidunt [Ms., accedunt]? |
| 4 | - SAXO. Sex: Species, persona, genus, numerus, figura, casus. |
| 5 | FR. Species pronominum quot sunt? |
| 6 | - SAXO. Duae. |
| 7 | Quia sunt pronomina aut privativa, aut derivativa. |
| 8 | FR. Primitiva quot sunt? |
| 9 | - SAXO. Octo. |
| 10 | Ego, tu, sui, ille, ipse, iste, hic, is. |
| 11 | FR. Derivativa quot sunt? |
| 12 | - SAXO. Septem. |
| 13 | Meus, tuus, suus, noster, vester, nostras, vestras. |
| 14 | FR Unde haec [pronomina] derivantur? |
| 15 | - SAXO. A genitivis primitivorum. |
| 16 | A mei meus, a tui tuus: a sui suus: a nostrum noster et nostras: a vestrum vester et vestras. |
| 17 | Haec sunt quindecim pronomina in quibus nulla dubitatio est. |
| 18 | FR. Personae pronominum quot sunt? |
| 19 | - SAXO. Tres. |
| 20 | Sed prima persona et secunda singulas habent voces, quia praesentes semper sunt inter se, ut: ego, tu. |
| 21 | Tertia vero sex habet voces, quia tertiarum personarum plurimae sunt diversitates, ut, sui, ille, ipse, iste, hic, is. |
| 22 | Et tertia persona modo praesens est, ut iste: modo absens, ut ille. |