Alcuinus, De grammaria, DE CASIBUS.
| 1 | Primo mihi explana unde casus dicatur. |
| 2 | - SAXO. Casus utique a cadendo dicitur, quia ab hoc sensu cadit in illum, vel ab hac terminatione cadit in illam. |
| 3 | FR. Scio sex esse casus; sed singulorum interpretationes velim pandere te, o Saxo. |
| 4 | - SAXO. Bene vis. |
| 5 | Primus nominativus, quia per ipsum nominatio fit. |
| 6 | Iste dicitur et rectus, quia primus a natura nascitur, et ab eo facta inflexione nascuntur alii. |
| 7 | Deinde genitivus, quia per ipsum genus significamus, ut genus est Priami Hector. |
| 8 | Iste quoque appellatur possessivus, eo quod possessionem semper per ipsum significamus, ut, Priami regnum. |
| 9 | Post hunc dativus est, qui a dando dicitur, significans aliquid nos dare, ut, do tibi illam rem; qui et mandativus [Ms., commendativus] dicitur, ut, commendo homini illam rem. |
| 10 | Quarto loco est accusativus, qui et causativus, ut, accuso hominem. |
| 11 | Tum vocativus, qui et salutativus vocatur [Ms., salutatorius dicitur], ut o Aenea, et salve Aenea! |
| 12 | Novissime ablativus ponitur, qui et comparativus, significans aliquid absumi vel comparari: ut, aufero ab Hectore gladium; et, fortior Hectore Achilles est. |
| 13 | FR. Ordinem quoque, cur sic positi sint, profer. |
| 14 | - SAXO. Nominativus primum sibi locum usurpat, quia primum natura hunc protulit. |
| 15 | Genitivus secundum, quia naturale vinculum generis possedit, omnesque obliquos generat. |
| 16 | Dativus tertium, quia magis amicis convenit. |
| 17 | Accusativus quartum, quia ad inimicos saepius profertur. |
| 18 | Deinde vocativus, quia imperfectior est aliis sensu: et ad secundam solummodo pertinet personam, dum alii casus ad omnes personas iunguntur, ut, ego homo sum, tu homo es, ille homo est. |
| 19 | Mei, tui, illius hominis est. |
| 20 | Mihi, tibi, illi homini da. |
| 21 | Me, te, illum hominem accuso. |
| 22 | A me, a te, ab illo homine hoc protuli. |
| 23 | Solus vocativus dicit: o homo veni. |
| 24 | Sed ablativus, qui novissime repertus est, novissime ponitur. |
| 25 | FR. Num omnia nomina per omnes casus declinari possunt? |
| 26 | - SAXO. Non possunt, quia sunt nomina quae nominativum solum habent, et dicuntur aptota, ut fas, git, pus, ir. |
| 27 | Sunt quae nominativum non habent, ut, Iovis, Iovi, Iovem, a Iove. |
| 28 | Sunt alia in quibus tres tantum obliqui inveniuntur; frugi, frugem, a fruge. |
| 29 | Alia, in quibus duo, ut vicem, a vice. |
| 30 | Alia, in quibus unus, ut sponte, caepe. |
| 31 | FR. Quot formae casuales sunt? |
| 32 | - SAXO. Sex sunt nomina monoptota, quae una terminatione pro omni casu funguntur, ut gummi, nequam. |
| 33 | Sub qua regula sunt etiam nomina litterarum et numerorum a quatuor usque ad centum. |
| 34 | Diptota sunt, quae duos casus diversos habent, ut sors, a sorte: vel omnes duabus tantum diversitatibus discretos, ut cornu omnes casus habet in brevem [Ms., habent, tres in brevem u, et tres in longum u]. |
| 35 | Alia triptota, qualia sunt neutra in secunda declinatione, quae tres diversitates casuum habent, ut templum, templi, templo, et omnia neutra pluralia per omnes declinationes, sidera, siderum, sideribus. |
| 36 | Alia tetraptota, qualia sunt omnia in r [Ms., er] desinentia secundae declinationis, ut puer, pueri, puero, puerum. |
| 37 | Alia pentaptota, qualia sunt masculina secundae declinationis in us finita, ut doctus, docti, docto, doctum, docte. |
| 38 | Hexaptota sunt, quae sex diversos habent casus, ut est: unus, unius, uni, unum, une, ab uno. |
| 39 | FR. Ne sit tibi onerosum singulorum casuum terminationes per omnes quinque declinationes mihi exponere. |
| 40 | - SAXO. Longiorem me facis multis interrogationibus. |
| 41 | FR. Quid si utiliorem in necessariis regulis? |
| 42 | - SAXO. Primae declinationis genitivus et dativus in ae diphthongon: accusativus in am. |
| 43 | Vocativus [similis nominativo] et ablativus in a [longam] desinunt. |
| 44 | Ut hic poeta; genitivo, huius poetae; dativo, huic poetae; hunc poetam; o poeta, ab hoc poeta. |
| 45 | Nominativus et vocativus pluralis in ae [diphthongon]. |
| 46 | Genitivus in arum. |
| 47 | [Accusativus in as.] Dativus et ablativus in is (nisi sit discernendi generis causa, ut deabus, filiabus, natabus, equabus) hi poetae, horum poetarum, his poetis, hos poetas, o poetae, ab his poetis. |
| 48 | Secundae declinationis genitivus in i desinit. |
| 49 | Dativus et ablativus in o productam. |
| 50 | Accusativus in um, nisi sint neutra, quorum accusativus ubique sequitur suum nominativum, seu in singulari numero, seu in plurali. |
| 51 | Vocativus similis est nominativo in illis omnibus [Ms., nominibus] quae in m vel r desinunt; si vero in ius nomina desinunt propria, vocativus in i, ut Virgilius, Virgili [finit]. |
| 52 | Si [autem] nominativus in us, vocativus in e desinit: ut hic magnus, magni, magno, magnum, o magne, a magno. |
| 53 | Nominativus et vocativus plurales, nisi in neutro, per i finiuntur. Genitivus in orum [Ms., in rum]. |
| 54 | Dativus et ablativus in is, accusativus in os. |
| 55 | Hi magni, magnorum, magnis, magnos, o magni, a magnis. |
| 56 | Tertiae declinationis genitivus in is. |
| 57 | Dativus in i. |
| 58 | Accusativus in em; in paucis in im, ut, turrim, sitim [restim, puppim]: vocativus smilis est nominativo. |
| 59 | Ablativus in quibusdam per e correptam, ut: a patre: in quibusdam per i; ut, Tiberi [Ed., Liberi]. |
| 60 | In quibusdam per e et i, ut, a felice et felici. |
| 61 | Hic rex, regis, regi, regem, rex, a rege. |
| 62 | Nominativus et accusativus [et vocativus] plurales in es productam. |
| 63 | In paucis accusativus [F., nominativus] in is, ut turris. |
| 64 | Genitivus in um, in quibusdam in ium, ut turrium. |
| 65 | Dativus et ablativus in bus, ut, hi reges, regum, regibus, reges, o reges, a regibus. |
| 66 | Quartae declinationis genitivus singularis in us productam. |
| 67 | Dativus in ui. |
| 68 | Accusativus in um. |
| 69 | Vocativus similis est nominativo. |
| 70 | Ablativus in u productam. |
| 71 | Ut, hic senatus, huius senatus, huic senatui, hunc senatum, o senatus, ab hoc senatu. |
| 72 | Nominativus et accusativus et vocativus [plurales] in us productam. |
| 73 | Genitivus in uum. |
| 74 | Dativus et ablativus in bus, ut, hi senatus, horum senatuum, senatibus, senatus, o senatus, a senatibus. |
| 75 | Quintae declinationis genitivus et dativus singularis in ei divisas. |
| 76 | Accusativus in em. |
| 77 | Vocativus similis est nominativo. |
| 78 | Ablativus in e profertur [Ms., in e productam]. |
| 79 | Ut, haec res, huius rei, rei, rem, res, a re. |
| 80 | Nominativus et accusativus et vocativus plurales in es. Genitivus in um [Ms., in rum]. |
| 81 | Dativus et ablativus in bus: ut hae res, rerum, rebus, res, o res, a rebus. |
| 82 | Num, France, adhuc sat habes de nomine? |
| 83 | FR. Sat habuissem, Saxo, si non ciniphes quae sunt in domo magistri aures mihi quaestiunculis suis implessent. |
| 84 | Tamen si placet transeamus ad alia. |
| 85 | Illas quoque modo excutiam. |
| 86 | Tu transi quo velis, sequar te quo vadis. |