Alcuinus, De grammaria, DE FIGURIS.
| 1 | FR. Fiat ut vis, etsi non libens, tamen consentio. |
| 2 | Sed de figuris disputemus. |
| 3 | Et primo dic quid sit inter figuratas dictiones et derivativas? |
| 4 | - SAXO. Quod figuratae dictiones aut simplices sunt, ut magnus; aut compositae, ut magnanimus. |
| 5 | Derivativae autem a simplici nomine derivantur, ut a pio pietas; aut a composito, ut a magnanimo magnanimitas, quae decomposita dicuntur. Composita [enim] intelligibilia semper, [et] solubilia debent esse in integras dictiones; sive ex integris, sive ex corruptis componantur, ut respublica; ex duobus corruptis, ut, parricida, ex parente nomine, et caedere verbo. |
| 6 | Magnanimitas [Edit., magnanimus] si dico, a magno et animitate esse compositum non potest esse, quia animitas [Ms., nimitas] intelligibile non est: ideo necesse est ut a composito, id est magnanimo, sit derivatum magnanimitas. |
| 7 | FR. Quot modis componuntur nomina? |
| 8 | - SAXO. Quatuor. |
| 9 | Ex duobus integris, ut iusiurandum. |
| 10 | Ex duobus corruptis, ut parricida. |
| 11 | Ex integro et corrupto, ut inimicus. |
| 12 | Ex corrupto et integro, ut efferus. |
| 13 | FR. Cum quibus partibus componuntur nomina? |
| 14 | - SAXO. Cum omnibus praeter interiectionem. |
| 15 | Cum nomine [Edit., nominibus], ut paterfamilias. |
| 16 | Cum pronomine, ut illiusmodi. |
| 17 | Cum verbo, ut Lucifer. |
| 18 | Cum adverbio, ut satisfactio. |
| 19 | Cum participio, ut plebiscitum. |
| 20 | Cum coniunctione, ut uterque. |
| 21 | Cum praepositione, ut perfidus. |
| 22 | FR. A quot dictionibus componuntur nomina? |
| 23 | - SAXO. A duabus, ut septentrio. |
| 24 | A tribus, ut inexpugnabilis. |
| 25 | Vel a compluribus [Ms., ab amplioribus], ut cuiuscunquemodi. |
| 26 | FR. Quomodo declinantur composita nomina? |
| 27 | - SAXO. Si ex nominativo et obliquo casu componuntur, ea parte qua nominativus casus est, declinantur [nam alter casus non declinatur], ut hic tribunusplebis, huius tribuniplebis, huic tribunoplebis. |
| 28 | Si ex duobus nominativis, utrinque declinantur, ut hoc iusiurandum, huius iurisiurandi, huic iuriiurando. |
| 29 | Sin ex duobus obliquis componuntur, manent, indeclinabilia, ut huiusmodi, istiusmodi, eiusmodi. |
| 30 | Componuntur quoque singularia cum pluralibus, ut orbis terrae et orbis terrarum. |
| 31 | Possunt tamen haec eadem composita etiam separata esse, si diversos accentus his dederis, ut res publica, vel si coniunctionem interponas, ut tribunusque plebis. |
| 32 | FR. Accentus compositae figurae quomodo fiunt? |
| 33 | - SAXO. Per omnes casus et per omnes compositiones semper sub uno accentu proferuntur, ut iusiurandum, iurisiurandi, cuiuscunquemodi. |
| 34 | Verte te, France, ad casus, quia de figuris habes quod quaesisti. |
| 35 | FR. Vertam, et laetus vertam, quia placitas mihimet rationes protulisti de figuris. |